DE OFFICIO PRAEFECTI PRAETORIO
  Aurelius Arcadius Charisius magister libellorum libro singulari de officio praefecti 1.11.1.pr.1
praetorio. Breuiter commemorare necesse est, unde constituendi praefectorum praetorio
* offic<i> origo manauerit. ad uicem magistri equitum praefectos praetorio antiquitus institutos
esse a quibusdam scriptoribus traditum est. nam cum apud ueteres dictatoribus ad tempus
summa potestas crederetur et magistros equitum sibi eligerent, qui adsociati participales 5
curae ad militiae gratia secundam post eos potestatem gererent: regimentis rei publicae
ad imperatores perpetuos translatis ad similitudinem magistrorum equitum praefecti prae-
torio a principibus electi sunt. data est plenior eis licentia ad disciplinae publicae emenda-
tionem. His cunabulis praefectorum auctoritas initiata in tantum meruit augeri, ut 1.1
appellari a praefectis praetorio non possit. nam cum ante quaesitum fuisset, an liceret a
praefectis praetorio appellare et iure liceret et extarent exempla eorum qui prouocauerint:
postea publice sententia principali lecta appellandi facultas interdicta est. credidit enim
princeps eos, qui ob singularem industriam explorata eorum fide et grauitate ad huius of- 5
ficii magnitudinem adhibentur, non aliter iudicaturos esse pro sapientia ac luce dignitatis
suae, quam ipse foret iudicaturus. Subnixi sunt etiam alio priuilegio praefecti praetorio, 2.1
ne a sententiis eorum minores aetate ab aliis magistratibus nisi ab ipsis praefectis praetorio
restitui possint.