DE OFFICIO PRAETORUM
|
|
Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum. Apud filium familias praetorem
|
1.14.1.pr.1
|
potest pater eius manumittere.
|
|
Paulus libro quarto ad Sabinum. Sed etiam ipsum apud se emancipari uel
|
2.pr.1
|
in adoptionem dari placet.
|
|
Ulpianus libro trigensimo octauo ad Sabinum. Barbarius Philippus cum seruus fugi-
|
3.pr.1
|
tiuus esset, <Ro>mae praeturam petiit et praetor designatus est. sed nihil ei seruitutem ob-
|
|
stetisse ait Pomponius, quasi praetor non fuerit: atquin uerum est praetura eum functum.
|
|
et tamen uideamus: si seruus quamdiu latuit, †<d>ignitate praetoria functus sit, quid
|
|
dicemus? quae edixit, quae decreuit, nullius fore momenti? an fore propter utilitatem
|
5
|
eorum, qui apud eum egerunt uel lege uel quo alio iure? et uerum puto nihil eorum re-
|
|
probari: hoc enim humanius est: cum etiam potuit populus Romanus seruo decernere hanc
|
|
potestatem, sed et si scisset seruum esse, liberum effecisset. quod ius multo magis in inpe-
|
|
ratore obseruandum est.
|
|
Idem libro primo de omnibus tribunalibus. Praetor neque tutorem neque
|
4.pr.1
|
specialem iudicem ipse se dare potest.
|
|