LIBER UICESIMUS NONUS
|
|
DE TESTAMENTO MILITIS
|
|
Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. Militibus liberam testa-
|
29.1.1.pr.1
|
menti factionem primus quidem diuus Iulius Caesar concessit: sed ea concessio temporalis
|
|
erat. postea uero primus diuus Titus ded<i>t: post hoc Domitianus: postea diuus Nerua
|
|
plenissimam indulgentiam in milites contulit: eamque et Traianus secutus est et exinde
|
|
mandatis inseri coepit caput tale. Caput ex mandatis: 'Cum in notitiam meam prolatum
|
5
|
sit subinde testamenta a commilitonibus relicta proferri, quae possint in controuersiam de-
|
|
duci, si ad diligentiam legum reuocentur et obseruantiam: secutus animi mei integritudi-
|
|
nem erga optimos fidelissimosque commilitones simplicitati eorum consulendum existimaui,
|
|
ut quoquomodo testati fuissent, rata esset eorum uoluntas. faciant igitur testamenta quo
|
|
modo uolent, faciant quo modo poterint sufficiatque ad bonorum suorum diuisionem fa-
|
10
|
ciendam nuda uoluntas testatoris'. Miles autem appellatur uel a militia, id est duritia,
|
1.1
|
quam pro nobis sustinent, aut a multitudine, aut a malo, quod arcere milites solent, aut
|
|
a numero mille hominum, ductum a Graeco uerbo, tractum a tagmate: nam Graeci mille
|
|
hominum multitudinem τάγμα appellant, quasi millensimum quemque dictum: unde ipsum
|
|
ducem χιλίαρχον appellant. exercitus autem nomen ab exercitatione traxit.
|
5
|
Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale. De militis testamento
|
2.pr.1
|
ideo separatim proconsul edicit, quod optime nouit ex constitutionibus principalibus propria
|
|
atque singularia iura in testamenta eorum obseruari.
|
|
Ulpianus libro secundo ad Sabinum. Si miles, qui destinauerat communi
|
3.pr.1
|
iure testari, ante defecerit quam testaretur? Pomponius dubitat. sed cur non in milite
|
|
diuersum probet? neque enim qui uoluit iure communi testari, stati<m> beneficio militari
|
|
renuntiauit, nec credendus est quisquam genus testandi eligere ad impugnanda sua iudicia,
|
|
sed magis utroque genere uoluisse propter fortuitos casus: quemadmodum plerique pagani
|
5
|
solent, cum testament<um> faciunt per scripturam, adicere uelle hoc etiam uice codicillorum
|
|
ualere. quicquam dixerit, si imperfectum sit testamentum, codicillos non esse, nam se-
|
|
cundum nostram sententiam etiam diuus Marcus rescripsit.
|
|
Idem libro primo ad Sabinum. Iure militari surdum et mutum testamentum
|
4.pr.1
|
facere posse ante causariam missionem in numeris manentem placet.
|
|
Idem libro quarto ad Sabinum. Milites etiam his, qui heredes exstiterunt,
|
5.pr.1
|
possunt substituere in his dumtaxat, quae sunt ex testamento eorum consecuti.
|
|
Idem libro quinto ad Sabinum. Si miles unum ex fundo heredem scripserit,
|
6.pr.1
|
creditum quantum ad residuum patrimonium intestatus decessisset: miles enim pro parte
|
|
testatus potest decedere, pro parte intestatus.
|
|
Idem libro nono ad Sabinum. Qui iure militari testatur etsi ignorauerit praegnatem
|
7.pr.1
|
uxorem uel non fuit praegnas, hoc tamen animo fuit, ut uellet quisquis sibi nascetur ex-
|
|
heredem esse, testamentum non rumpitur.
|
|
Marcellus libro decimo digestorum. Idem est et si adrogauerit filium neposue suc-
|
8.pr.1
|
cesserit in locum filii.
|
|
Ulpianus libro nono ad Sabinum. Idemque erit dicendum et si nato filio uiuo se
|
9.pr.1
|
maluit eodem testamento durante decedere: nam uidetur iure militari refecisse testamentum:
|
|
ut est rescriptum a diuo Pio in eo qui cum esset paganus, fecit testamentum, mox militare
|
1.1
|
coepit: nam hoc quoque iure militari incipiet ualere, si hoc maluit miles.
|
|
Idem libro undecimo ad Sabinum. Facere testamentum hostium potitus nec iure militari
|
10.pr.1
|
potest.
|
|
Idem libro quadragensimo quinto ad edictum. Ex militari delicto capite
|
11.pr.1
|
damnatis testamentum facere licet super bonis dumtaxat castrensibus: sed utrum iure mi-
|
|
litari an iure communi, quaeritur. magis autem est, ut iure militari eis testandum sit:
|
|
nam cum ei quasi militi tribuatur ius testandi, consequens erit dicere iure militari <e>i testan-
|
|
dum. quod ita intellegi oportet, si non sacramenti fides rupta sit. Si miles incertus, an
|
1.1
|
sui iuris sit, testamentum fecerit, in ea condicione est testamentum eius, ut ualeat: nam
|
|
et si incertus, an pater suus uiuat, testamentum fecerit, testamentum eius ualebit. Si
|
2.1
|
filius familias ignorans patrem suum decessisse de castrensi peculio in militia testatus sit,
|
|
non pertinebunt ad heredem eius patris bona, sed sola castrensia:
|
|
Papinianus libro sexto responsorum. milites enim ea dumtaxat, quae habe-
|
12.pr.1
|
rent scriptis, reli<n>quunt.
|
|
Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. Idem est, etsi de testa-
|
13.pr.1
|
mento mutando cogitauit, non quia adimere uolebat castrensia bona heredi scripto, sed
|
|
quia de paternis testari uolebat et alium heredem scribere. Sed si iam ueteranus decessit,
|
1.1
|
uniuersa bona etiam paterna ad heredem pertinere castrensium Marcellus libro decimo di-
|
|
gestorum scribit: neque enim iam potuit de parte bonorum testari. Et deportati et fere
|
2.1
|
omnes, qui testamenti factionem non habent, a milite heredes institui possunt. sed si ser-
|
|
uum poenae heredem scribat, institutio non ualebit: sed si mortis tempore in ciuitate in-
|
|
ueniatur, institutio incipit conualescere quasi nunc data hereditate. et generaliter in
|
|
omnibus id poterit dici quos miles scribit heredes, ut institutio incipiat uires habere, si
|
5
|
mortis tempore talis inueniatur, ut a milite institui pot<u>erit. Si seruum proprium, quem
|
3.1
|
liberum esse credidisset, miles heredem sine libertate instituit, in ea condicione est, ut
|
|
institutio non ualeat. Cum miles in testamento suo seruo libertatem dederit eidemque et
|
4.1
|
a primo et a secundo herede per fideicommissum hereditatem <rel>iquerit, qaumuis et primus
|
|
heres et substitutus, priusquam adierint hereditatem, mortem obierunt, non debere intestati
|
|
exitum facere imperator noster cum diuo Seuero rescripsit: sed perinde habendum est, ac
|
|
si eidem seruo libertas simul et hereditas directo data esset, quae utraque ad eum perue-
|
5
|
nire testatorem uoluisse negari non potest.
|
|
Maecianus libro quarto fideicommissorum. Tractabatur, an tale aliquid et
|
14.pr.1
|
in paganorum testamentis indulgendum esset: et placet non sine distinctione hoc fieri, sed,
|
|
si quidem uiuo testatore et sciente decessissent, nihil noui statuendum, si autem ignorante
|
|
aut post mortem eius, omnimodo subueniendum.
|
|
Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. In fraudem plane creditorum nec
|
15.pr.1
|
miles amplius quam unum necessarium facere poterit. Sicut autem heredi-
|
1.1
|
tatem miles nuda uoluntate dare potest, ita et adimere potest. denique si cancellauerit
|
|
testamentum suum uel inciderit, nullius erit momenti: si tamen testamentum cancellauerit
|
|
et mox ualere uoluerit, ualebit ex supr<em>a uoluntate. et ideo cum miles induxisset testa-
|
|
mentum suum, mox anulo suo signasset, qui super ea re cogniturus erit considerabit, quo
|
5
|
proposito id fecerit: nam si mutatae uoluntatis eum paenitu<i>sse probabitur, renouatum
|
|
testamentum intellegetur: quod si ideo, ne ea quae scripta fuerant legi possint, causa
|
|
irriti facti iudicii potior existimabitur. Testamentum ante militiam factum a milite, si in
|
2.1
|
militia decesserit, iure militari ualere, si militis uoluntas contraria non sit, diuus Pius
|
|
rescripsit. Si quis se scribat heredem in testamento militis, non remittitur ei senatus con-
|
3.1
|
sulti poena. Miles et ad tempus heredem facere potest et alium post tempus uel ex
|
4.1
|
condicione uel in condicionem. Item tam sibi quam filio iure militari testamentum facere
|
5.1
|
potest: et soli filio, tametsi sibi non fecerit: quod testamentum ualebit, si forte pater uel
|
|
in militia uel intra annum militiae decessit. Bonorum possessionem ultra tempora edicto
|
6.1
|
determinata nec militis posse adgnosci Papinianus libro quarto decimo quaestionum scribit,
|
|
quia generalis est ista determinatio.
|
|
Paulus libro quadragesimo tertio ad edictum. Dotalem fundum si lega-
|
16.pr.1
|
uerit miles, non erit ratum legatum propter legem Iuliam.
|
|
Gaius libro quinto decimo ad edictum prouinciale. Si certarum rerum he-
|
17.pr.1
|
redes instituerit miles, ueluti alium urbanorum praediorum, alium rusticorum, alium cete-
|
|
rarum rerum, ualebit institutio perindeque habebitur, atque si sine partibus heredes eos
|
|
instituisset resque omnes suas per praeceptionem cuique legando distribuisset. Iulianus
|
1.1
|
etiam ait, si quis alium castrensium rerum, alium ceterarum scripsisset, quasi duorum
|
|
hominum duas hereditates intellegi, ut etiam in aes alienum, quod in castris contractum
|
|
esset, solus is teneatur, qui castrensium rerum heres institutus esset, extra castra contracto
|
|
aere alieno is solus obligetur, qui ceterarum rerum heres scriptus esset. cui scilicet con-
|
5
|
ueniens uidetur respondisse, ut ex quaqua causa debeatur militi, uel huic heredi uel illi
|
|
ipso iure debeatur. quod si alterutra pars bonorum aer<i> alieno, quod ex ea causa pen-
|
|
debit, non sufficiat et propter hoc is qui ex ea parte heres institutus est non adierit, alte-
|
|
rum qui adisset compellendum esse aut defendere totam hereditatem aut totam credito-
|
|
ribus soluere. Si eodem testamento miles eundem heredem, deinde exheredem scripserit,
|
2.1
|
adempta uidetur hereditas, cum in paganorum testamento sola hereditas exheredatione
|
|
adimi non possit. Si pater a filio familias milite ex castrensi peculio heres institutus omissa
|
3.1
|
causa testamenti aliquid ex peculio possidebit doloue malo fecerit, quo minus possideret,
|
|
datur in eum legatorum actio. Si miles testamentum in militia fecerit, codicillos post mili-
|
4.1
|
tiam et intra annum missionis moriatur, plerisque placet in codicillis iuris ciuilis regulam
|
|
spectari debere, quia non sunt a milite facti, nec ad rem pertinere, quod testamento con-
|
|
firmati sunt. ideoque in his legatis, quae testamento data sunt, legi Falcidiae locum non
|
|
esse, at in his, quae codicillis scripta sunt, locum esse.
|
5
|
Tryphoninus libro octauo decimo disputationum. Si uero composita utra-
|
18.pr.1
|
que legata, tam quae testamento quam quae codicillis data sunt, ultra dodrantem sint, quae-
|
|
ritur, quatenus minuantur ea, in quibus Falcidia locum habet. commodissime autem id
|
|
statuetur, ut ex uniuersitate bonorum in solidum sol<u>t<i>s legatis quae testamento miles de-
|
|
derat id quod supererit pro dodrante et quadrante diuidatur inter heredes et eos, quibus
|
5
|
codicillis legata data sunt. Quid ergo si consumant uniuersorum bonorum quantitatem
|
1.1
|
legata quae testamento data sunt, utrum nihil ferent hi, quibus codicillis legatum est, an
|
|
aliquid? et quoniam, si adhuc miles haec quoque legasset, contribuebantur omnia et pro
|
|
rata ex omnibus decedebat ea portio, quam amplius legauerat quam in bonis habuerat,
|
|
nunc quoque idem fiet: deinde constituta quantitate legatorum quae codicillis data sunt
|
5
|
ex summa, quae efficiebatur debita, si aequo iure omnia deberentur, quartam deducet his
|
|
solis, quibus codicillis legata sunt. Quod si post utraque legata solida computata depre-
|
2.1
|
henderetur, quod remaneat apud heredem, non tamen sufficiens quartae eorundem legato-
|
|
rum: quod ei deest, detrahatur his solis, quibus codicillis legata data sunt.
|
|
Ulpianus libro quarto disputationum. Quaerebatur, si miles, qui ha-
|
19.pr.1
|
bebat iam factum testamentum, aliud fecisset et in eo comprehendisse<t se> fidei heredis
|
|
committere, ut priores tabulae ualerent, quid iuris esset. dicebam: militi licet plura testa-
|
|
menta facere, sed siue sim<u>l fecerit siue separatim, utique ualebunt, si hoc specialiter ex-
|
|
presserit, nec superius per inferius rumpetur, cum et ex parte heredem instituere possit,
|
5
|
hoc est ex parte testato, ex parte intestato decedere. quin immo et si codicillos ante fecerat,
|
|
poterit eos per testamentum sequens cauendo in potestatem institutionis redigere et effi-
|
|
cere directam institutionem, quae erat precaria. secundum haec in proposito referebam,
|
|
si hoc animo fuerit miles, ut ualeret prius factum testamentum, id quod cauit ualere opor-
|
|
tere ac per hoc effici, ut duo testamenta sint. sed in proposito cum fide<i> heredis com-
|
10
|
mittatur, ut ualeat prius testamentum, apparet eum non ipso iure ualere uoluisse, sed
|
|
magis per fideicommissum, id est in causam fideicommissi et codicillorum uim prioris
|
|
testamenti conuertisse. Utrum autem totum testamentum in eam causam conuersum sit,
|
1.1
|
hoc est et heredis institutio, an uero legata tantum et fideicommissa et libertates, quae-
|
|
ritur. sed mihi uidetur non solum cetera praeter institutionem heredis, sed et ipsam in-
|
|
stitutionem in causam fideicommissi uertisse, nisi aliud testatorem scripsisse probetur.
|
|
Si quis a milite heres ad tempus scriptus esset et alius ex tempore, quaeritur, an posterior
|
2.1
|
heres a priore relicta legata debet. et arbitror hunc non debere, nisi alia uoluntas militis
|
|
probetur.
|
|
Iulianus libro uicesimo septimo digestorum. Tribunus militum si intra
|
20.pr.1
|
dies certos, quam successor eius in castra uenerat, manens in castris codicillos fecerit et
|
|
ibi decesserit, quoniam desinit militis loco haberi, postquam successor eius in castra uenit,
|
|
ideo communi iure ciuium Romanorum codicilli eius aestimandi sunt. Cum aliquis facto
|
1.1
|
testamento militare coeperit, id quoque testamentum, quod ante quam militare coeperit
|
|
fecerat, aliquo casu intellegitur militiae tempore factum, ueluti si tabulas inciderit et legerit
|
|
testamentum ac rursus suo signo signauerit, amplius si et aliquid interleuerit perduxerit
|
|
adiecerit emendauerit: quod si nihil bonorum inciderit, testamentum eius ad priuilegia
|
5
|
militum non pertinebit.
|
|
Africanus libro quarto quaestionum. Quod constitutum est, ut testamen-
|
21.pr.1
|
tum militiae tempore factum etiam intra annum post missionem ualeret, quantum ad uerba
|
|
eius ad eos dumtaxat qui mitti solent id beneficium pertinere existimauit: secundum quod
|
|
neque praefectos neque tribunos aut ceteros, qui successoribus acceptis militare desinunt,
|
|
hoc priuilegium habituros.
|
5
|
Marcianus libro quarto institutionum. Miles filius familias si
|
22.pr.1
|
capite minutus fuerit, uel emancipatus uel in adoptionem datus a patre suo, testamentum
|
|
eius ualet quasi ex noua uoluntate.
|
|
Tertullianus libro singulari de castrensi peculio. Idem et si pater familias miles de
|
23.pr.1
|
castrensibus rebus dumtaxat testatus adrogandum se dederit: si uero missus iam hoc fece-
|
|
rat, non ualet testamentum.
|
|
Florentinus libro decimo institutionum. Diuus Traianus Statilio
|
24.pr.1
|
Seuero ita rescripsit: 'Id priuilegium, quod militantibus datum est, ut quoquo modo facta
|
|
ab his testamenta rata sint, sic intellegi debet, ut utique prius constare debeat testamen-
|
|
tum factum esse, quod et sine scriptura et a non militantibus fieri potest. si ergo miles,
|
|
de cuius bonis apud te quaeritur, conuocatis ad hoc hominibus, ut uoluntatem suam testa-
|
5
|
retur, ita locutus est, ut declararet, quem uellet sibi esse heredem et cui libertatem tri-
|
|
buere: potest uideri sine scripto hoc modo esse testatus et uoluntas eius rata habenda
|
|
est. Ceterum si, ut plerumque sermonibus fieri solet, dixit alicui: "ego te heredem facio",
|
|
aut "tibi bona mea relinquo", non oportet hoc pro testamento obseruari. nec ullorum magis
|
|
interest, quam ipsorum, quibus id priuilegium datum est, eiusmodi exemplum non admitti:
|
10
|
alioquin non difficulter post mortem alicuius militis testes existerent, qui adfirmarent se
|
|
audisse dicentem aliquem relinquere se bona cui uisum sit, et per hoc iudicia uera sub-
|
|
uertuntur'.
|
|
Marcellus libro singulari responsorum. Titius priusquam tribunus legionis
|
25.pr.1
|
factus esset, testamentum fecit et postea cinctus manente eodem defunctus est: quaero,
|
|
an militis testamentum uideatur esse. Marcellus respondit: testamentum quod ante tribu-
|
|
natum fecisset, nisi postea ab eo factum dictum esse probaretur quod ualere uellet, ad
|
|
commune ius pertinet: constitutionibus enim principum non militum testamenta, sed quae
|
5
|
a militibus facta sunt confirmantur: sed plane fecisse testamentum eum interpretandum
|
|
est, qui se uelle testamentum quod ante fecerat ualere aliquo modo declarauit.
|
|
Macer libro secundo militarium. Testamenta eorum, qui ignominiae causa
|
26.pr.1
|
missi sunt, statim desin<u>nt militari iure ualere, quod anni spatium testamentis eorum, qui
|
|
honestam uel causariam missionem meruerunt, tribuitur. ius testandi de castrensi, quod
|
|
filiis familias militantibus concessum est, ad eos, qui ignominiae causa missi sunt, non per-
|
|
tinet, quod hoc praemii loco merentibus tributum est.
|
5
|
Papinianus libro sexto responsorum. Centurio secundo testamento postumos
|
27.pr.1
|
heredes instituit neque substitutos dedit: quibus non <e>ditis ad superius testamentum se
|
|
redire testatus est. cetera, quae secundo testamento scripsit, esse irrita placuit, nisi no-
|
|
minatim ea confirmasset ad priorem uoluntatem reuersus.
|
|
Ulpianus libro trigensimo sexto ad Sabinum. Cum filius familias miles
|
28.pr.1
|
decessisset filio impubere herede instituto eique substituisset in aui potestate manenti
|
|
tutoresque dedisset, diui fratres rescripserunt substitutionem quidem ualere, tutoris autem
|
|
dationem non ualere, quia hereditati quidem suae miles qualem uellet substitutionem facere
|
|
potest, uerum tamen alienum ius minuere non potest.
|
5
|
Marcellus libro decimo digestorum. Si a milite scriptus heres sua sponte
|
29.pr.1
|
adierit hereditatem et rogatus totam hereditatem restituerit, ex Trebelliano transeunt
|
|
actiones. Miles testamento suo manumittendo nihil efficit in eo, cuius libertas lege Aelia
|
1.1
|
Sentia uel ali<a> qua impeditur. Edictum praetoris, quo iu<s>iurandum heredibus institutis
|
2.1
|
legatariisque remittitur, locum habet etiam in militum testamentis, sicut etiam in fidei-
|
|
commissis: idemque si turpis esset condicio. Patri eius, qui in emancipatione ipse
|
3.1
|
manumissor exstitisset, contra tabulas testamenti dandam bonorum possessionem partis
|
|
debitae placet exceptis his rebus, quas in castris adquisisset, quarum liberam testamenti
|
|
factionem habet:
|
|
Paulus libro septimo quaestionum. nam in bona castrensia non esse danda<m> contra
|
30.pr.1
|
tabulas filii militis bo<no>rum possessionem diuus Pius Antoninus rescripsit.
|
|
Marcellus libro tertio decimo digestorum. Si miles Titio et
|
31.pr.1
|
Seio seruum legauerit et eum Titius manumisisset deliberante Seio moxque is legatum
|
|
omisisset, liberandum fore dico, quia et si heres seruum alicui legatum interim manu-
|
|
misisset, deinde legatarius repudiasset, liber esset.
|
|
Modestinus libro nono regularum. Si secundum probabilem uoluntatem
|
32.pr.1
|
militis hereditas eius non adeatur, nec res castrenses heredibus competunt.
|
|
Tertullianus libro singulari de castrensi peculio. Si filius familias miles fecisset
|
33.pr.1
|
testamentum more militiae, deinde post mortem patris postumus ei nasceretur, utique rum-
|
|
pitur eius testamentum. uerum si perseuerasset in ea uoluntate, ut uellet adhuc illud
|
|
testamentum ualere, ualiturum illud, quasi rursum aliud factum, si modo militaret adhuc
|
|
eo tempore quo nasceretur illi postumus. Sed si filius familias miles fecisset testamentum,
|
1.1
|
deinde postea uiuo eo et adhuc auo quoque superstite nasceretur ei postumus, non rum-
|
|
pitur eius testamentum, quia cum id quod nasceretur in potestate eius non perueniret, non
|
|
uidetur suus heres adgn<a>sci: ac ne auo quidem suo hunc nepotem postumum, cum uiuo
|
|
filio nasceretur, suum heredem protinus adgnasci et ideo nec aui testamentum rumpi, quo-
|
5
|
niam, licet in potestate aui protinus esse inciperet, tamen antecederet eum filius. Secun-
|
2.1
|
dum quae si filius familias miles testamentum fecerit et omiserit postumum per errorem,
|
|
non quod uolebat exheredatum, deinde postumus post mortem aui uiuo adhuc filio, id est
|
|
patre suo natus fuerit, omnimodo rumpet illius testamentum. sed si quidem pagano iam
|
|
illo facto natus sit, nec conualescet ruptum: si uero militante adhuc natus fuerit, rumpetur,
|
5
|
deinde, si uoluerit ratum illud esse pater, conualescet sic quasi denuo factum. Sed et si
|
3.1
|
uiuo auo nascatur postumus, hic non rumpet continuo patris testamentum: si superuixerit
|
|
post mortem aui uiuo adhuc patre, rumpet, quod nouus illi nunc primum heres adgnascitur:
|
|
ita tamen, ut numquam possit duorum simul testamenta rumpere et aui et patris.
|
|
Papi<ni>anus libro quarto decimo quaestionum. Eius militis, qui doloris in-
|
34.pr.1
|
patientia uel taedio uitae mori maluit, testamentum ualere uel intestati bona ab his qui
|
|
lege uocantur uindicari diuus Hadrianus rescripsit. Militia missus intra annum testamentum
|
1.1
|
facere coepit neque perficere potuit: potest dici solutum ita esse testamentum quod in
|
|
militia fecit, si iure militiae fuit scriptum: alioquin si ualuit iure communi, non esse iure
|
|
rescissum. Nec tamen circa militem eadem adhibebitur distinctio: nam quocumque modo
|
2.1
|
testament<um> fecerit, nouissima uoluntate rescindetur, quoniam uoluntas quoque militis
|
|
testament<um> est.
|
|
Idem libro non decimo quaestionum. Miles si testamentum inperfectum
|
35.pr.1
|
relinquat, scriptura quae profertur perfecti testamenti potestatem optinet: nam militis testa-
|
|
mentum sola perficitur uoluntate: quique plura per dies uarios scribit, saepe facere testa-
|
|
mentum uidetur.
|
|
Idem libro sexto responsorum. Militis codicillis ad testamentum factis etiam
|
36.pr.1
|
hereditas iure uidetur dari. quare si partem dimidiam hereditatis codicillis dederit, testa-
|
|
mento scriptus ex asse heres partem dimidiam habebit, legata autem testamento data com-
|
|
muniter debentur. Miles castrensium bonorum et non castrensium diuersis heredibus in-
|
1.1
|
stitutis postea castrensium bonorum alios heredes instituit. prioribus tabulis tantum ab-
|
|
stulisse uidetur, quantum in posteriores contulerit: nec uidetur mutare, etsi prioribus tabulis
|
|
unus heres scriptus fuisset. Miles in supremis ordinandis ignarus uxorem esse praegnatem
|
2.1
|
uentris non habuit mentionem. post mortem patris filia nata ruptum esse testamentum
|
|
apparuit neque legata deberi. si qua uero medio tempore scriptus heres legata soluisset,
|
|
utilibus actionibus filiae d<a>tis ob impro<u>isum casum esse reuocanda nec institutum, cum
|
|
bonae fidei possessor fuerit, quod inde seruari non potuisset, praestar<e>. Ueteranus moriens
|
3.1
|
testamentum iure communi tempore militiae factum irritum esse uoluit et intestatus ess<e>
|
|
maluit. heredum institutiones ac substitutiones in eodem statu mansisse placuit, legata
|
|
uero petentes exceptione doli mali secundum ius commune summoueri, cuius exceptionis
|
|
uires ex persona petentis aestimantur: et alioquin potior est in re pari causa possessoris.
|
5
|
Miles iure communi testatus postea testamento iure militiae super bonis omnibus facto
|
4.1
|
post annum militiae uita decesserat: prioris testamenti, quod ruptum esse constabat, non
|
|
redintegrari uires constitit.
|
|
Paulus libro septimo quaestionum. Si duobus a milite liberto scriptis he-
|
37.pr.1
|
redibus alter omiserit hereditatem, pro ea partem intestatus uidebitur defunctus decessisse,
|
|
quia miles et pro parte testari potest, et competit patrono ab intestato bonorum possessio,
|
|
nisi si haec uoluntas defuncti probata fuerit, ut omittente altero ad alterum uellet totam
|
|
redire hereditatem.
|
5
|
Idem libro octauo quaestionum. Quod dicitur, si miles intra annum quam
|
38.pr.1
|
missus est decesserit, ualere eius testamentum quod iure militari fecerat, uerum est,
|
|
etiamsi post annum condicio institutionis exstiterit, mortuo eo intra annum. et ideo si
|
|
heredi filio substituerit, nihil interest, quando filius moriatur: sufficit enim patrem intra
|
|
annum obisse. Miles testamentum fecerat, deinde non ignominiae causa missus rursum
|
1.1
|
cinctus est in alia militia: quaerebatur, an testament<um> eius, quod in militia fecerat, ualeret.
|
|
quaesiui, utrum iure militari an communi iure testatus est. et si quidem communi iure
|
|
testatus est, nulla dubitatio est, quin ualeat. sed si ut miles fecisset testamentum, agitare
|
|
coepi, quando adsumptus fuisset, postquam desiit in numeris esse, utrum intra annum an
|
5
|
post annum: cognoui intra annum eum adsumptum. ergo si, cum adhuc iure militari ua-
|
|
leret, rursus eodem iure posset testari, numquid etiam post annum eo mortuo ualeat testa-
|
|
mentum? me mouebat, quod alia militia est posterior: sed humanius est dicere ualere
|
|
testamentum, quasi coniuncto munere militiae. non loquor de eo, qui uoluit ualere testa-
|
|
mentum etiam adsumptus: hic enim quasi in militia sequenti fecit testamentum exemplo
|
10
|
eius, qui paganus fecit, deinde militare coepit.
|
|
Idem libro nono quaestionum. Si filius familias miles captus apud hostes
|
39.pr.1
|
decesserit, dicemus legem Corneliam etiam ad eius testamentum pertinere. sed quaeramus,
|
|
si pater eius prius in ciuitate decesserit relicto nepote ex filio, an similiter testamentum
|
|
patris rumpatur. et dicendum est non rumpi testamentum, quia ex eo tempore, quo captus
|
|
est, uidetur decessisse.
|
5
|
Idem libro undecimo responsorum. Lucius Titius miles notario suo testa-
|
40.pr.1
|
mentum scribendum notis dictauit et antequam litteris praescriberetur, uita defunctus est:
|
|
quaero, an haec dictatio ualere possit. respondi militibus, quoquo modo uelint et quo modo
|
|
possunt, testamentum facere concessum esse, ita tamen, ut hoc ita subsecutum esse legi-
|
|
timis probationibus ostendatur. Idem respondit ex testamento eius, qui iure militari
|
1.1
|
testatus esset, seruum, qui licet sub condicione legatum meruit, etiam libertatem posse
|
|
sibi uindicare. Idem respondit: Lucius Titius miles testamentum ita fecit: 'Pamphila serua
|
2.1
|
mea ex asse mihi heres esto': alio deinde capite Sempronio commilitoni suo eandem Pam-
|
|
philam reliquit, cuius fidei commisit, ut ea<m> manumitteret: quaero, an heres esset Pamphila
|
|
atque si directo accepisset libertatem. respondi intellegendum militem, qui ancillam suam
|
|
heredem instituerat, ignorasse posse ex ea institutione etiam libertatem ei competere
|
5
|
et ideo sine causa postea a commilitone petisse, ut eandem manumitteret: cum ex priore
|
|
scriptura libera et heres effecta est, postea nullo praeiudicio uoluntati facto frustra
|
|
legata est.
|
|
Tryphoninus libro octauo decimo disputationum. Miles ita heredem scri-
|
41.pr.1
|
bere potest: 'quoad uiuit, Titius heres esto, post mortem eius Septicius'. sed si ita scrip-
|
|
serit: 'Titius usque ad annos decem heres esto' nemine substituto, intestati causa post
|
|
decem annos locum habebit, et quia diximus ex certo tempore et usque ad certum tempus
|
|
milites posse instituere heredem, his consequens est, ut, antequam dies ueniat, quo ad-
|
5
|
mittatur institutus, intestati hereditas deferatur et quod in bonorum portione ei licet, hoc
|
|
etiam in temporis spatio, licet non modicum sit, ex eodem priuilegio competat. Mulier, in
|
1.1
|
qua turpis suspicio cadere potest, nec ex testamento militis aliquid capere potest, ut diuus
|
|
Hadrianus rescripsit.
|
|
Nec tutorem ei, qui in aliena est potestate, miles dare potest.
|
2.1
|
Si
|
3.1
|
miles exheredauerit filium uel sciens eum filium suum esse silentio praeterierit, an legatum
|
|
a substituto eius dare possit, quaesitum est. dixi non posse, licet ampla legata reliquerit
|
|
exheredato. Miles et emancipato filio substituere potest: uerum hoc ius in his exercebitur,
|
4.1
|
quae ab ipso ad eum cui substituit peruenerint, non etiam in his, si quae habuerit uel
|
|
postea adqu<i>sierit. nam et si filio suo uiuo adhuc auo substituit, post adquisitam ei aui
|
|
hereditatem nemo diceret ad substitutum pertinere. Si militis adita non fuerit hereditas,
|
5.1
|
an substitutio quam pupillo fecit ualeat, quaeritur. et consequens erit hoc dicere, quia
|
|
permittitur militem filio facere testamentum, quamuis sibi non fecerit.
|
|
Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. Ex eo tempore quis iure
|
42.pr.1
|
militari incipit posse testari, ex quo in numeros relatus est, ante non: proinde qui non-
|
|
dum in numeris sunt, licet etiam lecti tirones sint et publicis expensis iter faciunt, non-
|
|
dum milites sunt: debent enim in numeros referri.
|
|
Papinianus libro sexto responsorum. Filius familias equestri militia exor-
|
43.pr.1
|
natus et in comitatu principum retentus cingi confestim iussus testamentum de castrensi
|
|
facere potest.
|
|
Ulpianus libro quadragesimo quinto ad edictum. Rescripta
|
44.pr.1
|
principum ostendunt omnes omnino, qui eius sunt gradus, ut iure militari testari non
|
|
possint, si in hostico deprehendantur et illic decedant, quomodo uelint et quomodo possint,
|
|
testari, siue praeses sit prouinciae siue quis alius, qui iure militari testari non potest.
|
|