DE LEGIBUS SENATUSQUE CONSULTIS ET LONGA
CONSUETUDINE
  Papinianus libro primo definitionum. Lex est commune praeceptum, 1.3.1.pr.1
uirorum prudentium consultum, delictorum quae sponte uel ignorantia contrahuntur coer-
citio, communis rei publicae sponsio.
  Marcianus libro primo institutionum. Nam et Demosthenes orator 2.pr.1
sic definit: τοῦτό ἐϲτιν νόμοϲ, ᾧ πάνταϲ ἀνθρώπουϲ προϲήκει πείθεϲθαι διὰ πολλά, καὶ μά-
λιϲτα ὅτι πᾶϲ ἐϲτὶν νόμοϲ εὕρημα μὲν καὶ δῶρον θεοῦ, δόγμα δὲ ἀνθρώπων φρονίμων, ἐπα-
νόρθωμα δὲ τῶν ἑκουϲίων καὶ ἀκουϲίων ἁμαρτημάτων, πόλεωϲ δὲ ϲυνθήκη κοινή, καθ’ ἣν ἅπαϲι
προϲήκει ζῇν τοῖϲ ἐν τῇ πόλει. sed et philosophus summae stoicae sapientiae Chrysippus 5
sic incipit libro, quem fecit περὶ νόμου· ὁ νόμοϲ πάντων ἐϲτὶ βαϲιλεὺϲ θείων τε καὶ ἀνθρω-
πίνων πραγμάτων· δεῖ δὲ αὐτὸν προϲτάτην τε εῖναι τῶν καλῶν καὶ τῶν αἰϲχρῶν καὶ ἄρχοντα
καὶ ἡγεμόνα, καὶ κατὰ τοῦτο κανόνα τε εἶναι δικαίων καὶ ἀδίκων καὶ τῶν φύϲει πολιτικῶν ζῴων
προϲτακτικὸν μὲν ὧν ποιητέον, ἀπαγορευτικὸν δὲ ὧν οὐ ποιητέον.
  Pomponius libro uicensimo quinto ad Sabinum. Iura consititui oportet, ut 3.pr.1
dixit Theophrastus, in his, quae ἐπὶ τὸ πλεῖϲτον accidunt, non quae ἐκ παραλόγου.
  Celsus libro quinto digestorum. Ex his, quae forte uno aliquo casu acci- 4.pr.1
dere possunt, iura non constituuntur:
  Idem libro XVII digestorum. nam ad ea potius debet aptari ius, quae et 5.pr.1
frequenter et facile, quam quae perraro eueniunt.
  Paulus libro XVII ad Plautium. Τὸ γὰρ ἅπαξ ἢ δίϲ, ut ait 6.pr.1
Theophrastus, παραβαίνουϲιν οἱ νομοθέται.
  Modestinus libro I regularum. Legis uirtus haec est imperare ue- 7.pr.1
tare permittere punire.
  Ulpianus libro III ad Sabinum. Iura non in singulas personas, sed 8.pr.1
generaliter constituuntur.
  Idem libro XVI ad edictum. No<n> ambigitur senatum ius facere posse. 9.pr.1
  Iulianus libro LVIIII digestorum. Neque leges neque senatus con- 10.1.1
sulta ita scribi possunt, ut omnes casus qui quandoque inciderint comprehendantur, sed
suffic<it> ea quae plerumque accidunt contineri.
  Idem libro LXXXX digestorum. Et ideo de his, quae primo con- 11.1.1
stituuntur, aut interpretatione aut constitutione optimi principis certius statuendum est.
  Idem libro XV digestorum. Non possunt omnes articuli singillatim 12.1.1
aut legibus aut senatus consultis compraehendi: sed cum in aliqua causa sententia eorum
<m>anifesta est, is qui iurisdictioni praeest ad similia procedere atque ita ius dicere debet.
  Ulpianus libro I ad edictum aedilium curulium. Nam, ut ait Pedius, quotiens 13.1.1
lege aliquid unum uel alterum introductum est, bona occasio est cetera, quae tendunt ad
eandem utilitatem, uel interpretatione uel certe iurisdiction<e> suppleri.
  Paulus libro LIIII ad edictum. Quod uero contra 14.1.1
rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentias.
  Iulianus libro XXVII digestorum. In his, quae contra rationem 15.1.1
iuris constituta sunt, non possumus sequi regulam iuris.
  Paulus libro singulari de iure singulari. Ius singulare est, quod contra teno- 16.1.1
rem rationis propter aliquam utilitatem auctoritate constituentium introductum est.
  Celsus libro XXVI digestorum. Scire leges non hoc est 17.1.1
uerba earum tenere, sed uim ac potestatem.
  Idem libr<o> XXVIIII digestorum. Benignius leges interpretandae 18.1.1
sunt, quo uoluntas earum conseruetur.
  Idem libro XXXIII digestorum. In ambigua uoce legis ea potius accipienda 19.1.1
est significatio, quae uit<i>o caret, praesertim cum etiam uoluntas legis ex hoc colligi possit.
  Iulianus libro quinquagensimo quinto digestorum. Non omnium, 20.1.1
quae a maioribus constituta sunt, ratio reddi potest,
  Neratius libro VI membranarum. et ideo rationes eorum, quae constituuntur, 21.1.1
inquiri non oportet: alioquin multa ex his quae certa sunt subuertuntur.
  Ulpianus libro trigensimo quinto ad edictum. Cum lex in praeteritum quid 22.1.1
indulget, in futurum uetat.
  Paulus libro quarto ad Plautium. Minime sunt mutanda, quae interpretatio- 23.1.1
nem certam semper habuerunt.
  Celsus libro VIIII digestorum. Inciuile est nisi tota lege 24.1.1
perspecta una aliqua particula eius proposita iudicare uel respondere.
  Modestinus libro VIII responsorum. Nulla iuris ratio aut aequitatis benignitas 25.1.1
patitur, ut quae salubriter pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpreta-
tione contra ipsorum commodum produc<a>mus ad seueritatem.
  Palus libro IIII quaestionum. Non est nouum, ut priores leges ad poste- 26.1.1
riores trahantur.
  Tertullianus libro I quaestionum. Ideo, quia antiquiores leges ad poste- 27.1.1
riores trahi usitatum est, semper quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque
personas et ad eas res pertinerent, quae quandoque similes erunt.
  Paulus libro V ad legem Iuliam et Papiam. Sed et posteriores leges ad 28.1.1
priores pertinent, nisi contrariae sint, idque multis argumentis probatur.
  Idem libro singulari ad legem Cinciam. Contra legem facit, qui id 29.1.1
facit quod lex prohibet, in fraudem uero, qui saluis uerbis legis sententiam eius circumuenit.
  Ulpianus libro IIII ad edictum. Fraus enim legi fit, ubi 30.1.1
quod fieri noluit, fieri autem non uetuit, id fit: et quod distat ῥητὸν ἀπὸ διανοίαϲ, hoc distat
fraus ab eo, quod contra legem fit.
  Idem libro XIII ad legem Iuliam et Papiam. Princeps legibus 31.1.1
solutus est: Augusta autem licet legibus soluta non est, principes tamen eadem illi priui-
legia tribuunt, quae ipsi habent.
  Iulianus libro LXXXIIII digestorum. De quibus causis scriptis le- 32.1.1
gibus non utimur, id custodiri oportet, quod moribus et consuetudine inductum est: et si
qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est: si nec id quidem appa-
reat, tunc ius, quo urbs Roma utitur, seruari oportet. Inueterata consuetudo pro lege non 1
immerito custoditur, et hoc est ius quod dicitur moribus constitutum. nam cum ipsae leges
nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea,
quae sine ullo scripto populus probauit, tenebunt omnes: nam quid interest suffragio po-
pulus uoluntatem suam declaret an rebus ipsis et factis? quare rectissime etiam illud 5
receptum est, ut leges non solum suffragio legis latoris, sed etiam tacito consensu omnium
per desuetudinem abroge<n>tur.
  Ulpianus libro primo de officio proconsulis. Diuturna consuetudo 33.pr.1
pro iure et lege in his quae non ex scripto descendunt obseruari solet.
  Idem libro IIII de officio proconsulis. Cum de consuetudine ciuitatis 34.pr.1
uel prouinciae confidere quis uidetur, primum quidem illud explorandum arbitror, an etiam
contradicto aliquando iudicio consuetudo firmata sit.
  Hermogenianus libro I iuris epitomarum. Sed et ea, quae longa consue- 35.pr.1
tudine comprobata sunt ac per annos plurimos obseruata, uelut tacita ciuium conuentio
non minus quam ea quae scripta sunt iura seruantur.
  Paulus libro VII ad Sabinum. Immo magnae auctoritatis hoc ius habetur, 36.pr.1
quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere.
  Idem libro I quaestionum. Si de interpretatione legis quaeratur, in 37.pr.1
primis inspiciendum est, quo iure ciuitas retro in eiusmodi casibus usa fuisset: optima
enim est legum interpres consuetudo.
  Callistratus libro I quaestionum. Nam imperator noster Seuerus rescripsit 38.pr.1
in ambiguitatibus quae ex legibus proficiscuntur consuetudinem aut rerum perpetuo similiter
iudicatarum auctoritatem uim legis optinere debere.
  Celsus libro XXIII digestorum. Quod non ratione introductum, sed errore 39.pr.1
primum, deinde consuetudine optentum est, in aliis similibus non optinet.
  Modestinus libro I regularum. Ergo omne ius aut consensus fecit aut ne- 40.pr.1
cessitas constituit aut firmauit consuetudo.
  Ulpianus libro II institutionum. Totum autem ius constitit aut in adqui- 41.pr.1
rendo aut in conseruando aut in minuendo: aut enim hoc agitur quemadmodum quid
cuiusque fiat, aut quemadmodum quis rem uel ius suum conseruet, aut quomodo alienet
aut amittat.