DE CENSIBUS
  Ulpianus libro primo de censibus. Sciendum est esse quasdam colonias iuris Italici, 50.15.1.pr.1
ut est in Syria Phoenice splendidissima Tyriorum colonia, unde mihi origo est, nobilis re-
gionibus, serie saeculorum antiquissima, armipotens, foederis quod cum Romanis percussit
tenacissima: huic enim diuus Seuerus et imperator noster ob egregiam in rem publicam
imperiumque Romanum insignem fidem ius Italicum dedit: Sed et Berytensis colonia in 1.1
eadem prouincia Augusti beneficiis gratiosa et (ut diuus Hadrianus in quadam oratione
ait) Augustana colonia, quae ius Italicum habet. Est et Heliupolitana, quae a diuo Seuero 2.1
per belli ciuilis occasionem Italicae coloniae rem publicam accepit. Est. et Laodicena 3.1
colonia in Syria Coele, cui diuus Seuerus ius Italicum ob belli ciuilis merita concessit.
Ptolem<ae>ensium enim colonia, quae inter Phoenicen et Palaestinam sita est, nihil praeter
nomen coloniae habet. Sed et Emisenae ciuitati Phoenices imperator noster ius coloniae 4.1
dedit iurisque Italici eam fecit. Est et Palmyrena ciuitas in prouincia Phoenice prope bar- 5.1
baras gentes et nationes collocata. In Palaestina duae fuerunt colonia, Caesariensis et 6.1
Aelia Capitolina, sed neutra ius Italicum habet. Diuus quoque seuerus in Sebastenam 7.1
ciuitatem coloniam deduxit. In D<a>cia quoque Zernensium colonia a diuo Traiano deducta 8.1
iuris Italici est. Zarmizegetusa quoque eiusdem iuris est: item Napocensis colonia et Apu- 9.1
lensis et Patauissensium uicus, qui a diuo Seuero ius coloniae impetrauit. Est et in Bi- 10.1
thynia Apamena et in Ponto Sinopensis. Est et in Cilicia Selinus et Traianopolis. 11.1
  Idem libro uicensimo octauo ad Sabinum. Uitia priorum censuum editis nouis pro- 2.pr.1
fessionibus euanescunt.
  Idem libro secundo de censibus. Aetatem in censendo significare necesse est, quia 3.pr.1
quibusdam aetas tribuit, ne tributo onerentur: ueluti in Syriis a quattuordecim annis
masculi, a duodecim feminae usque ad sexagensimum quintum annum tributo ca-
pitis obligantur. aetas autem spectatur censendi tempore. Rebus concessam immu- 1.1
nitatem non habere intercidere rescripto imperatoris nostri ad Pelignianum recte expressum
est: quippe personis quidem data immunitas cum persona extinguitur, rebus numquam
extinguitur.
  Idem libro tertio de censibus. Forma censuali cauetur, ut agri sic in censum refe- 4.pr.1
rantur. nomen fundi cuiusque: et in qua ciuitate et in quo pago sit: et quos duos uicinos
proximos habeat. et <ar>uum, quod in decem annos proximos satum erit, quot iugerum
sit: uinea quot uites habeat: oliuae quot iugerum et quot arbores habea<n>t: pratum,
quod intra decem annos proximos sectum erit, quot iugerum: pascua quot iugerum esse 5
uideantur: item siluae caeduae. omnia ipse qui defert aestimet. Illam aequitatem debet 1.1
admittere censitor, ut officio eius congruat releuari eum, qui in publicis tabulis delato
modo frui certis ex causis non poss<i>t. quare et si agri portio chasmate perierit, debebit
per censitorem releuari. si uites mortuae sint uel arbores aruerint, iniquum eum numerum
inseri censui: quod si exciderit arbores uel uites, nihilo minus eum numerum profiteri 5
iubetur, qui fuit census tempore, nisi causam excidendi censitori probauerit. I<s> uero, qui 2.1
agrum in alia ciuitate habet, in ea ciuitate profiteri debet, in qua ager est: agri enim tri-
butum in eam ciuitatem debet leuare, in cuius territorio possidetur. quamquam in 3.1
quibusdam beneficia personis data immunitatis cum persona extinguantur, tamen cum
generaliter locis aut cum ciuitatibus immunitas sic data uidetur, ut ad posteros trans-
mittatur. Si, cum ego fundum possiderem, professus sim, petitor autem eius non fuerit 4.1
professus, actionem illi manere placet. In seruis deferendis obseruandum est, ut et na- 5.1
tiones eorum et aetates et officia et artificia specialiter deferantur. Lacus quoque pisca- 6.1
torios et portus in censum dominus debet deferre. Salinae si quae sunt in pr<ae>diis, et 7.1
ipsae in censum deferendae sunt. Si quis inquilinum uel colonum non fuerit professus, 8.1
uinculis censualibus tenetur. Quae post censum ed<i>tum nata aut postea quaesita sint, 9.1
intra finem operis consummati professionibus edi possunt. Si quis ueniam petierit, ut cen- 10.1
sum sibi emendare permittatur, deinde post hoc impetratum cognouerit se non debuisse
hoc petere, quia res emendationem non desiderabat: nullum ei praeiudicium ex eo quod
petiit, ut censum emendaret, fore saepissime rescriptum est.
  Papinianus libro nono decimo responsorum. Cum possessor unus expediendi 5.pr.1
negotii causa tributorum iure conueniretur, aduersus ceteros, quorum aeque praedia tenen-
tur, ei qui conuentus est actiones a fisco praestantur, scilicet ut omnes pro modo prae-
diorum pecuniam tributi conferant. nec inutiliter actiones praestantur, tametsi fiscus pe-
cuniam suam reciperauerit, quia nominum uenditorum pretium acceptum uidetur. Qui 1.1
non habita ratione tributorum ex causa fideicommissi praedia restituunt, actionem ex diui
Pii Antonini litteris habent, quam legato quoque soluto locum habere uoluit. Pro pecunia 2.1
tributi, quod sua die non est redditum, quo minus praedium iure pignoris distrahatur,
oblata moratoria cautio non admittitur: nec audietur legatarius contradicens ob tributa
praeteriti temporis, quod heres soluendo sit et is, qui tributis recipiendis praepositus
fuerat. 5
  Celsus libro uicensimo quinto digestorum. Colonia Philippensis iuris Italici est. 6.pr.1
  Gaius libro sexto ad legem Iuliam et Papiam. Iuris Italici sunt Τρωάϲ Βήρυτοϲ 7.1.1
Δυρράχιον.
  Paulus libro secundo de censibus. In Lusitania Pacenses et Emer<i>tenses iuris Italici 8.1.1
sunt. idem ius Ualentini et Licitani habent: Barcinonenses quoque ibidem immunes
sunt.
Lugdunenses Galli, item Uiennenses in Narbonensi iuris Italici sunt. 1
In Germania 2.1
inferiore Agrippinenses iuris Italici sunt. Laodicia in Syria et Berytos in Phoenice iuris 3.1
Italici sunt et solum earum. Eiusdem iuris et Tyriorum ciuitas a diuis Seuero et Anto- 4.1
nino facta est.
Diuus Antoninus Antiochenses colonos fecit saluis tributis. 5.1
Imperator 6.1
noster Antoninus ciuitatem Emisenorum coloniam et iuris Italici fecit. Diuus Uespasianus 7.1
Caesarienses colonos fecit non adiecto, ut et iuris Italici essent, sed tributum his remisit
capitis: sed diuus Titus etiam solum immune factum interpretatus est. similes his Capi-
tulenses esse uidentur. In prouincia Macedonia Dyrracheni, Cassa<n>drenses, Philippenses, 8.1
Dienses, Stobenses iuris Italici sunt. In prouincia Asia duae sunt iuris Italici, Troas et 9.1
Parium.
In Pisidia eiusdem iuris est colonia Antiochensium. 10.1
In Africa Carthago, Utic<a>, 11.1
Leptis magna a diuis Seuero et Antonino iuris Italici factae sunt.