| Codd. Corn. Nep. ad finem | |
| Dices pulchrum esse inimicos | 1.1 |
| ulcisci. id neque maius neque pulchrius cuiquam atque mihi esse uide- | |
| tur, sed si liceat re publica salua ea persequi. sed quatenus id fieri non | |
| potest, multo tempore multisque partibus inimici nostri non peribunt | |
| atque, uti nunc sunt, erunt potius quam res publica profligetur atque | 5 |
| pereat. | |
| Verbis conceptis deierare ausim, praeterquam qui | 2.1 |
| Tiberium Gracchum necarunt, neminem inimicum tantum molestiae | |
| tantumque laboris, quantum te ob has res, mihi tradidisse; quem opor- | |
| tebat omnium eorum, quos antehac habui liberos, partis eorum tole- | |
| rare atque curare, ut quam minimum sollicitudinis in senecta haberem, | 5 |
| utique quaecumque ageres, ea uelles maxime mihi placere, atque uti | |
| nefas haberes rerum maiorum aduersum meam sententiam quicquam | |
| facere, praesertim mihi, cui parua pars uitae restat. ne id quidem tam | |
| breue spatium potest opitulari, quin et mihi aduersere et rem publi- | |
| cam profliges? denique quae pausa erit? ecquando desinet familia | 10 |
| nostra insanire? ecquando modus ei rei haberi poterit? ecquando desi- | |
| nemus et habentes et praebentes molestiis desistere? ecquando per- | |
| pudescet miscenda atque perturbanda re publica? sed si omnino id | |
| fieri non potest, ubi ego mortua ero, petito tribunatum; per me facito | |
| quod lubebit, cum ego non sentiam. ubi mortua ero, parentabis mihi | 15 |
| et inuocabis deum parentem. in eo tempore non pudebit te eorum | |
| deum preces expetere, quos uiuos atque praesentes relictos atque de- | |
| sertos habueris? ne ille sirit Iuppiter te ea perseuerare, nec tibi tan- | |
| tam dementiam uenire in animum. et si perseueras, uereor ne in omnem | |
| uitam tantum laboris culpa tua recipias, uti in nullo tempore tute | 20 |
| tibi placere possis. | |