Gel. N.A. 17.21.45
Poenico bello secundo Musa pinnato gradu1.1
intulit se bellicosam in Romuli gentem feram.
Suet. Poet. 11
Dum lasciviam nobilium et laudes fucosas petit,3.1
dum Africani vocem divinam inhiat avidis auribus,
dum ad Philum se cenitare et Laelium pulchrum putat,
dum se ab his amari credit <propter indolem ingeni>,
crebro in Albanum <Afer> rapitur ob florem aetatis suae:5
Post sublatis rebus ad summam inopiam redactus est.
Itaque ex conspectu omnium abiit Graeciam in terram ultimam,
mortuust Stymphali, Arcadiae oppido. Nil P<ublius>
Scipio profuit, nil illi Laelius, nil Furius,
tres per idem tempus qui agitabant nobiles facillime:10
eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam,
saltem ut esset quo referret obitum domini servulus.
Cic. Fin. 1.5
ferreum scriptorem 4.1
Char. GL 1.129K
salsi fretus5.1
Epigrammata
Gel. N.A. 19.9.13
Custodes ovium tenerae propaginis, agnum.6.1
  quaeritis ignem? Ite huc; quaeritis? ignis homost.
Si digito attigero, incendam silvam simul omnem,
  omne pecus flammast, omnia quae video.
Var. L. 7.104
volitare ululantis7.1