Liber de poetis
Gel. N.A. 15.24
Multos incertos certare hanc rem vidimus, 1.1
palmam poetae comico cui deferant.
Cum meo iudicio errorem dissolvam tibi,
ut, contra si quis sentiat, nihil sentiat.
Caecilio palmam Statio do mimico. 5
Plautus secundus facile exuperat ceteros.
Dein Naevius, qui fervet, pretio in tertiost.
Si erit, quod quarto detur, dabitur Licinio.
Post insequi Licinium facio Atilium.
In sexto consequetur hos Terentius, 10
Turpilius septimum, Trabea octavum optinet,
nono loco esse facile facio Luscium.
Decimum addo causa antiquitatis Ennium.
Suet. Poet. 11
Sed ut Afer populo sex dedit comoedias, 2.1
iter hinc in Asiam fecit <et> navem ut semel
conscendit, visus nusquam est: sic vita vacat.
Hae quae vocantur fabulae <Terenti opus>, 3.1
cuiae sunt? non has iura qui populis [retentibus] dabat
honore summo affectus fecit fabulas?
Sumetur Hecyra sexta exilis fabula. 4.1