DIGESTORVM
Gel. N.A. 7.5.1
In foedere . . . quod inter populum Ro- 1.1
manum et Carthaginienses factum est, scriptum inue-
nitur, ut Carthaginienses quotannis populo Romano
darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque
est, quid esset purum putum. respondi . . . ego 5
putum esse ualde purum, sicut nouum nouicium dici-
mus et proprium propicium, augere atque intendere
uolentes noui et proprii significationem.