Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum 3.1.1
apparatus suggerebat. ipsi homines ingeniosi atque
acutissimi, quae a nobis fieri viderant, ea sollertia
efficiebant ut nostri illorum opera imitati viderentur,
et sua sponte multa reperiebant unoque tempore et 5
nostras munitiones infestabant et suas defendebant.
atque haec principes in consiliis contionibusque agi- 2.1
tabant: populum Romanum paulatim in consuetudinem
eius regni occupandi venire. paucis annis ante A. Gabi- 3.1
nium cum exercitu fuisse in Aegypto; Pompeium se
ex fuga eodem recepisse; Caesarem venisse cum copiis;
neque morte Pompei quicquam profectum quominus
apud se Caesar commoraretur. quem si non expulis- 4.1
sent, futuram ex regno provinciam; idque agendum
mature: namque eum interclusum tempestatibus prop-
ter anni tempus recipere transmarina auxilia non posse.