| ANNALES | |
| LIBER I | |
| Var. L. 7.20 | |
| Musae, quae pedibus magnum pulsatis Olympum | 1.1 |
| somno leni placidoque reuinctus | |
| uisus Homerus adesse poeta | |
| O pietas animi | |
| desunt riuos camposque remanant | 5 |
| terra<que> corpus | |
| Quae dedit ipsa capit neque dispendi facit hilum | |
| Oua parire solet genus pennis condecoratum, | |
| Non animam. [et] post inde uenit diuinitus pullis | |
| Ipsa anima | 10 |
| memini me fiere pauom | |
| Latos <per> populos res atque poemata nostra | |
| < . . . clara> cluebunt | |
| Quom ueter occubuit Priamus sub Marte Pelasgo | |
| Doctus†que Anchisesque Venus quem pulcra dearum | 15 |
| Fari donauit, diuinum pectus habere | |
| face uero quod tecum precibus pater orat | |
| Transnauit cita per teneras caliginis auras | |
| Constitit inde loci propter sos dia dearum | |
| Est locus Hesperiam quam mortales perhibebant | 20 |
| Saturnia terra | |
| Quam Prisci, casci populi, tenuere Latini | |
| Saturno | |
| Quem Caelus genuit | |
| Cum †suo obsidio magnus Titanus premebat | 25 |
| Teque pater Tiberine tuo cum flumine sancto | |
| Qui caelum uersat stellis fulgentibus aptum | |
| Assaraco natus Capys optimus isque pium ex se | |
| Anchisen generat | |
| Quos homines quondam Laurentis terra recepit | 30 |
| Olli respondit rex Albai Longai | |
| Accipe daque fidem foedusque feri bene firmum | |
| Quom superum lumen nox intempesta teneret | |
| Et cita cum tremulis anus attulit artubus lumen. | |
| Talia tum memorat lacrimans, exterrita somno: | 35 |
| 'Eurydica prognata, pater quam noster amauit, | |
| Vires uitaque corpus meum nunc deserit omne. | |
| Nam me uisus homo pulcer per amoena salicta | |
| Et ripas raptare locosque nouos. ita sola | |
| Postilla, germana soror, errare uidebar | 40 |
| Tardaque uestigare et quaerere te neque posse | |
| Corde capessere: semita nulla pedem stabilibat. | |
| Exim compellare pater me uoce uidetur | |
| His uerbis: "o gnata, tibi sunt ante gerendae | |
| Aerumnae, post ex fluuio fortuna resistet." | 45 |
| Haec ecfatus pater, germana, repente recessit | |
| Nec sese dedit in conspectum corde cupitus, | |
| Quamquam multa manus ad caeli caerula templa | |
| Tendebam lacrumans et blanda uoce uocabam. | |
| Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit.' | 50 |
| cenacula maxuma caeli | |
| bipatentibus | |
| Respondit Iuno Saturnia, sancta dearum | |
| Vnus erit quem tu tolles in caerula caeli | |
| Templa | 55 |
| at Ilia reddita nuptum | |
| Haec ecfatus, ibique latrones dicta facessunt | |
| Te †saneneta precor, Venus, te genetrix patris nostri, | |
| Vt me de caelo uisas, cognata, parumper | |
| Ilia, dia nepos, quas aerumnas tetulisti | 60 |
| cetera quos peperisti | |
| Ne cures | |
| Postquam constitit †isti fluuius, qui est omnibus princeps | |
| †Qui sub ouilia† | |
| lupus femina feta repente | 65 |
| Indotuetur ibi lupus femina, conspicit omnis. | |
| Hinc campum celeri passu permensa parumper | |
| Conicit in siluam sese | |
| pars ludicre saxa | |
| Iactant inter se licitantur | 70 |
| Occiduntur. ubi potitur ratus Romulus praedam | |
| Curantes magna cum cura tum cupientes | |
| Regni dant operam simul auspicio augurioque. | |
| In †monte Remus auspicio sedet atque secundam | |
| Solus auem seruat. at Romulus pulcer in alto | 75 |
| Quaerit Auentino, seruat genus altiuolantum. | |
| Certabant urbem Romam Remoramne uocarent. | |
| Omnibus cura uiris uter esset induperator. | |
| Expectant ueluti consul quom mittere signum | |
| Volt, omnes auidi spectant ad carceris oras | 80 |
| Quam mox emittat pictos e faucibus currus: | |
| Sic expectabat populus atque ore timebat | |
| Rebus utri magni uictoria sit data regni. | |
| Interea sol albus recessit in infera noctis. | |
| Exin candida se radiis dedit icta foras lux | 85 |
| Et simul ex alto longe pulcerrima praepes | |
| Laeua uolauit auis. simul aureus exoritur sol | |
| Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta | |
| Auium, praepetibus sese pulcrisque locis dant. | |
| Conspicit inde sibi data Romulus esse propritim | 90 |
| Auspicio regni stabilita scamna solumque. | |
| Iuppiter ut muro fretus magis quamde manu sim | |
| Ast hic quem nunc tu tam toruiter increpuisti | |
| Nec pol homo quisquam faciet impune animatus | |
| Hoc nec tu: nam mi calido dabis sanguine poenas | 95 |
| Nam ui depugnare sues stolidi soliti sunt | |
| Astu non ui sum summam seruare decet rem | |
| †Virgines nam sibi quisque domi Romanus habet sas | |
| <Te Mauors, te> Nerienem Mauortis et Heriem | |
| <Teque> Quirine pater ueneror Horamque Quirini | 100 |
| Aeternum seritote diem concorditer ambo | |
| Quod mihi reique fidei regno uobisque, Quirites, | |
| Se fortunatim feliciter ac bene uortat | |
| O Tite, tute, Tati, tibi tanta, tyranne, tulisti | |
| Pectora . . . tenet desiderium; simul inter | 105 |
| Sese sic memorant: 'O Romule, Romule die, | |
| Qualem te patriae custodem di genuerunt! | |
| O pater, o genitor, o sanguen dis oriundum! | |
| Tu produxisti nos intra luminis oras | |
| Romulus in caelo cum dis genitalibus aeuom | 110 |
| Degit | |
| (de ruit) c̣ mu | |