TRAGOEDIAE
|
|
ACHILLES
|
|
Cic. Ver. 2.1.46
|
|
ita magni fluctus eiciebantur.
|
1
|
prolato aere astitit,
|
|
per ego deum sublimas subices
|
|
umidas unde oritur imber sonitu saeuo et spiritu.
|
|
†nam consilius† obuarant quibus tam concedit hic ordo.
|
5
|
quo nunc incerta re atque inorata gradum
|
|
regredere conare?
|
|
serua ciues, defende hostes cum potes defendere.
|
|
†inta† mortales inter sese pugnant proeliant.
|
|
summam tu tibi pro mala uita famam extolles
|
10
|
et pro bona paratam gloriam.
|
|
male uolentes [enim] famam tollunt, bene uolentes gloriam.
|
|
AIAX
|
|
Var. L. 6.6
|
|
lumen iubarne in caelo cerno?
|
|
†a iax† misso sanguine tepido tullii efflantes uolant.
|
|
qui rem cum Achiuis gesserunt statim.
|
15
|
ALCMEO
|
|
Cic. de Orat. 3.217
|
|
multis sum modis circumuentus, morbo exilio atque inopia.
|
|
tum pauor sapientiam omnem exanimato expectorat.
|
|
†alter† terribilem minatur uitae cruciatum et necem;
|
|
quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia
|
|
quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.
|
20
|
sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu.
|
|
unde haec flamma oritur?
|
|
†incede incede† adsunt; me expetunt.
|
|
fer mi auxilium, pestem abige a me,
|
|
flammiferam hanc uim quae me excruciat.
|
25
|
caeruleae incinctae igni incedunt,
|
|
circumstant cum ardentibus taedis.
|
|
intendit crinitus Apollo
|
|
arcum auratum luna innixus;
|
|
Diana facem iacit a laeua.
|
30
|
factum est iam diu.
|
|
ALEXANDER
|
|
Cic. Div. 1.66
|
|
sed quid oculis rapere uisa est derepente ardentibus?
|
|
ubi illa paulo ante sapiens †uirginali† modestia?
|
|
mater, optumatum multo mulier melior mulierum,
|
|
missa sum superstitiosis hariolationibus;
|
35
|
†neque† me Apollo fatis fandis dementem inuitam ciet.
|
|
uirgines uereor aequalis, patris mei meum factum pudet,
|
|
optumi uiri. mea mater, tui me miseret, mei piget.
|
|
optumam progeniem Priamo peperisti extra me. hoc dolet:
|
|
men obesse, illos prodesse, me obstare, illos obsequi.
|
40
|
adest adest fax obuoluta sanguine atque incendio.
|
|
multos annos latuit. ciues ferte opem et restinguite.
|
|
iamque mari magno classis cita
|
|
texitur. exitium examen rapit.
|
|
adueniet. fera ueliuolantibus
|
45
|
nauibus compleuit manus litora.
|
|
eheu uidete:
|
|
iudicauit inclitum iudicium inter deas tris aliquis,
|
|
quo iudicio Lacedaemonia mulier Furiarum una adueniet.
|
|
mater grauida parere se ardentem facem
|
50
|
uisa est in somnis Hecuba. quo facto pater
|
|
rex ipse Priamus somnio mentis metu
|
|
perculsus curis sumptus suspirantibus
|
|
exsacrificabat hostiis balantibus.
|
|
tum coniecturam postulat pacem petens,
|
55
|
ut se edoceret obsecrans Apollinem
|
|
quo sese uertant tantae sortes somnium.
|
|
ibi ex oraclo uoce diuina edidit
|
|
Apollo puerum primus Priamo qui foret
|
|
postilla natus temperaret tollere;
|
60
|
eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo.
|
|
iam dudum ab ludis animus atque aures auent
|
|
auide exspectantes nuntium.
|
|
quapropter Parim pastores nunc Alexandrum uocant.
|
|
†amidio† purus pụṭ<us>
|
65
|
hominem appellat. 'quid †lasciui† stolide?' non intellegit.
|
|
uolans de caelo cum corona et taeniis.
|
|
multi alii aduentant, paupertas quorum obscurat nomina.
|
|
o lux Troiae, germane Hector,
|
|
quid ita cum tuo lacerato corpore miser?
|
70
|
aut qui te sic respectantibus tractauere nobis?
|
|
nam maximo saltu superauit grauidus armatis equus
|
|
qui suo partu ardua perdat Pergama.
|
|
ANDROMACHA
|
|
Cic. Sest. 120
|
|
qui rem publicam certo animo adiuuerit
|
|
statuerit, steterit cum Achiuis—
|
75
|
re dubia
|
|
haut dubitarit uitam offerre nec capiti pepercerit.
|
|
uidi, uidere quod me passa aegerrume,
|
|
Hectorem curru quadriiugo raptarier.
|
|
ex opibus summis opis egens Hector tuae.
|
80
|
quid petam praesidi aut exequar? quoue nunc
|
|
auxilio exili aut fugae freta sim?
|
|
arce et urbe orba sum. quo accedam? quo applicem?
|
|
cui nec arae patriae domi stant, fractae et disiectae iacent,
|
|
fana flamma deflagrata, tosti †alii† stant parietes,
|
85
|
deformati atque abiete crispa.
|
|
o pater, o patria, o Priami domus,
|
|
saeptum altisono cardine templum.
|
|
uidi ego te adstante ope barbarica,
|
|
tectis caelatis laqueatis,
|
90
|
auro ebore instructam regifice.
|
|
haec omnia uidi inflammari,
|
|
Priamo ui uitam euitari,
|
|
Iouis aram sanguine turpari.
|
|
philosophandum est paucis; nam omnino haud placet.
|
95
|
quae caua caeli
|
|
signitenentibus conficis bigis.
|
|
Acherusia templa alta Orci saluete infera.
|
|
Andromachae nomen qui indidit recte indidit.
|
|
Hectoris natum de Troiano muro iactari.
|
100
|
di
|
|
†quid fit seditio tabesne an numerus† augificat †suos†.
|
|
quantis cum aerumnis illum exanclaui diem.
|
|
annos multos longinque a domo
|
|
bellum gerentes summum summa industria.
|
105
|
nam ubi introducta est puerumque ut lauerent locant
|
|
in clipeo.
|
|
nam neque irati neque blandi quicquam sincere sonunt.
|
|
sed quasi aut ferrum aut lapis
|
|
durat rarenter gemitum †conatur trabem†
|
110
|
rapit ex alto naues ueliuolas.
|
|
ANDROMEDA
|
|
Festus 258M
|
|
liberum quaesendum causa familiae matrem tuae.
|
|
scrupeo inuestita saxo atque ostreis †quam excrabrent†.
|
|
circum sese uruat ad pedes a terra quadringentos †caput†.
|
|
corpus contemplatur unde corporaret uulnere.
|
115
|
rursus prorsus reciprocat fluctus †feram†.
|
|
alia fluctus differt dissupat
|
|
uisceratim membra; maria salsa spumant sanguine.
|
|
filiis propter te obiecta sum innocens Nerei.
|
|
ATHAMAS
|
|
Char. GL 1.314K
|
|
his erat in ore Bromius, his Bacchus pater,
|
120
|
illis Lyaeus uitis inuentor sacrae.
|
|
tum pariter †euhan euhium†
|
|
ignotus iuuenum coetus alterna uice
|
|
inibat alacris Bacchico insultans modo.
|
|
CRESPHONTES
|
|
Rhet. Her. 2.38
|
|
iniuria abs te adficior indigna pater.
|
125
|
nam si inprobum esse Cresphontem existimas,
|
|
cur me huic locabas nuptiis? sin est probus,
|
|
cur talem inuitam inuitum cogis linquere?
|
|
nulla te indigna nata adficio iniuria.
|
|
si probus est, collocaui. sin est inprobus,
|
130
|
diuortio te liberabo incommodis.
|
|
ducit me uxorem liberorum sibi quaesendum gratia.
|
|
audi atque auditis hostimentum adiungito.
|
|
ego meae cum uitae parcam, letum inimico deprecer.
|
|
†opie†
|
135
|
eam secum aduocant, eunt ad fontem, nitidant corpora.
|
|
an inter se sortiunt urbem atque agros.
|
|
neque terram inicere neque cruenta conuestire corpora
|
|
mihi licuit neque miserae lauere lacrimae salsum sanguinem.
|
|
ERECTHEVS
|
|
Festus 162M
|
|
lapideo sunt corde multi quos non miseret neminis.
|
140
|
†qui† nunc aerumna mea libertatem paro,
|
|
quibus seruitutem mea miseria deprecor.
|
|
arma †arrigunt† horrescunt tela.
|
|
EVMENIDES
|
|
Non. 292M
|
|
nisi patrem materno sanguine exanclando ulciscerem.
|
|
dico uicisse Orestem. uos ab hoc facessite.
|
145
|
tacere opino esse optumum et pro uiribus
|
|
sapere, atque fabulari tute noueris.
|
|
id ego aecum ac iustum fecisse expedibo atque eloquar.
|
|
HECTORIS LYTRA
|
|
Festus 270M
|
|
quae mea comminus machaera atque hasta †hospius manu†.
|
|
at ego omnipotens
|
150
|
ted exposco ut hoc consilium Achiuis auxilio fuat.
|
|
inferum uastos specus.
|
|
Hector †ei summa† armatos educit foras
|
|
castrisque castra ultro iam ferre occupat.
|
|
melius est uirtute ius: nam saepe uirtutem mali
|
155
|
nanciscuntur; ius atque aecum se a malis spernit procul.
|
|
†ducet quadrupedum iugo inuitam†
|
|
doma infrena et iunge ualida quorum tenacia infrenari minis.
|
|
constitit credo Scamander, arbores uento uacant.
|
|
qui cupiant dare arma Achilli †ut ipse† cunctent.
|
160
|
†ser uos et uostrum†
|
|
imperium et fidem Myrmidonum, uigiles, conmiserescite.
|
|
quid hoc hic clamoris, quid tumulti est? nomen qui usurpat meum?
|
|
quid in castris strepiti est?
|
|
aes sonit, franguntur hastae, terra sudat sanguine.
|
165
|
saeuiter fortuna ferro cernunt de uictoria.
|
|
ecce autem caligo oborta est, omnem prospectum abstulit.
|
|
derepente contulit sese in pedes.
|
|
sublime iter ut quadrupedantes flammam halitantes.
|
|
nos quiescere aequum est; nomus ambo Vlixem.
|
170
|
HECVBA
|
|
Var. L. 7.6
|
|
o magna templa caelitum commixta stellis splendidis.
|
|
haec tu etsi peruerse dices, facile Achiuos flexeris:
|
|
nam cum opulenti locuntur pariter atque ignobiles,
|
|
eadem dicta eademque oratio aequa non aeque ualet.
|
|
†uide hinc meae inquam† lacrumae guttatim cadunt.
|
175
|
Iuppiter tibi summe tandem male re gesta gratulor.
|
|
set numquam scripstis quis parentem aut hospitem
|
|
necasset †quos quis† cruciatu perbiteret.
|
|
undantem salum.
|
|
heu me miseram. interii. pergunt lauere sanguen sanguine.
|
180
|
quae tibi in concubio uerecunde et modice morem gerit.
|
|
miserete †manus† date ferrum qui me anima priuem.
|
|
senex sum: utinam mortem obpetam priusquam euenat
|
|
quod in pauperie mea senex grauiter gemam.
|
|
IPHIGENIA
|
|
Cic. Rep. 1.30
|
|
astrologorum signa in caelo quid sit obseruationis?
|
185
|
cum Capra aut Nepa aut exoritur nomen aliquod beluarum,
|
|
quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas.
|
|
quid noctis uidetur? in altisono
|
|
caeli clipeo temo superat
|
|
<plaustri> stellas sublimum agens
|
190
|
etiam atque etiam noctis iter.
|
|
Acherontem obibo ubi Mortis thesauri obiacent.
|
|
procede: gradum proferre pedum,
|
|
nitere, cessas o fide?
|
|
otio qui nescit uti
|
195
|
plus negoti habet quam cum est negotium in negotio.
|
|
nam cui quod agat institutum est †in illis† negotium,
|
|
id agit, <id> studet, ibi mentem atque animum delectat suum;
|
|
†otioso initio† animus nescit quid uelit.
|
|
hoc idem est: em neque domi nunc nos nec militiae sumus.
|
200
|
imus huc, hinc illuc; cum illuc uentum est, ire illinc lubet.
|
|
incerte errat animus, praeter propter uitam uiuitur.
|
|
Menelaus me obiurgat; id meis rebus regimen restitat.
|
|
ego proiector quod tu peccas. tu †delinquas† ego arguor.
|
|
pro malefactis Helena redeat, uirgo pereat innocens?
|
205
|
tua reconcilietur uxor, mea necetur filia?
|
|
quae nunc abs te uiduae et uastae uirgines sunt.
|
|
MEDEA EXVL; MEDEA
|
|
Rhet. Her. 2.34
|
|
utinam ne in nemore Pelio securibus
|
|
caesa accidisset abiegna ad terram trabes,
|
|
neue inde nauis inchoandi exordium
|
210
|
cepisset, quae nunc nominatur nomine
|
|
Argo, quia Argiui in ea delecti uiri
|
|
uecti petebant pellem inauratam arietis
|
|
Colchis, imperio regis Peliae, per dolum.
|
|
nam numquam era errans mea domo efferret pedem
|
215
|
Medea animo aegro amore saeuo saucia.
|
|
quo nunc me uortam? quod iter incipiam ingredi?
|
|
domum paternamne? anne ad Peliae filias?
|
|
multi suam rem bene gessere et publicam patria procul;
|
|
multi qui domi aetatem agerent propterea sunt improbati.
|
220
|
qui ipse sibi sapiens prodesse non quit nequiquam sapit.
|
|
cupido cepit miseram nunc me proloqui
|
|
caelo atque terrae Medeai miserias.
|
|
tu me amoris magis quam honoris seruauisti gratia.
|
|
nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio.
|
225
|
nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia
|
|
ni ob rem—
|
|
qui uolt quod uolt ita dat <semper> se res ut operam dabit.
|
|
ille trauersa mente mi hodie tradidit repagula
|
|
quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo
|
230
|
mihi maerores, illi luctum, exitium illi, exilium mihi.
|
|
nam ter sub armis malim uitam cernere
|
|
quam semel modo parere.
|
|
Iuppiter tuque adeo summe Sol qui res omnis inspicis
|
|
quique tuo lumine mare terram caelum contines
|
235
|
inspice hoc facinus prius quam fit. prohibessis scelus.
|
|
antiqua erilis fida custos corporis,
|
|
quid sic te extra aedis exanimatam eliminat?
|
|
asta atque Athenas anticum opulentum oppidum
|
|
contempla et templum Cereris ad laeuam aspice.
|
240
|
saluete optima corpora.
|
|
cette manus uestras measque accipite.
|
|
sol qui candentem in caelo sublimat facem.
|
|
utinam ne umquam †mede† cordis cupido corde pedem extulisses
|
|
fructus uerborum aures aucupant.
|
245
|
MELANIPPA
|
|
Non. 170M
|
|
regnumque nostrum ut sospitent superstitentque.
|
|
mi ausculta nate: pueros cremari iube.
|
|
†certo hic est nulla† quin monstrum siet.
|
|
hoc ego tibi dico et coniectura auguro.
|
|
lumine sic tremulo terra et caua caerula candent.
|
250
|
cum saxum sciciderit
|
|
NEMEA
|
|
Non. 183M
|
|
teneor consaepta, undique uenor.
|
|
pecudi dare uiuam marito.
|
|
PHOENIX
|
|
Gel. N.A. 6.17.10
|
|
sed uirum uera uirtute uiuere †animatum adiecit†
|
|
fortiterque †innoxium uocare† aduersum aduersarios.
|
255
|
ea libertas est qui pectus purum et firmum gestitat;
|
|
†aliae† res obnoxiosae nocte in obscura latent.
|
|
quam tibi ex ore orationem duriter dictis dedit.
|
|
†stultus est qui cupida† cupiens cupienter cupit.
|
|
†tum tu isti credere† atque exerce linguam ut argutarier possis.
|
260
|
plus miser sim si scelestum faxim quod dicam fore.
|
|
saeuiter suspicionem ferre falsam futtilum est.
|
|
ut quod factum est futtile amici uos feratis fortiter.
|
|
ibi tum derepente ex alto in altum despexit mare.
|
|
TELAMO
|
|
Cic. N.D. 3.79
|
|
nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod nunc abest.
|
265
|
aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,
|
|
qui sibi semitam non sapiunt alteri monstrant uiam;
|
|
quibus diuitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt.
|
|
de his diuitiis sibi deducant drachumam, reddant cetera.
|
|
ego deum genus esse semper dixi et dicam caelitum,
|
270
|
sed eos non curare opinor quid agat humanum genus.
|
|
scibas natum ingenuum Aiacem cui tu obsidionem paras.
|
|
nam ita mihi Telamonis patris atque Aeaci et proaui Iouis
|
|
†gratia ea est† atque hoc lumen candidum claret mihi.
|
|
deum me sentit facere pietas, ciuium porcet pudor.
|
275
|
strata terrae lauere lacrimis uestem squalam et sordidam.
|
|
eandem me in suspicionem sceleris partiuit pater.
|
|
more antiquo audibo atque auris tibi contra utendas dabo.
|
|
abnuebunt
|
|
TELEPHVS
|
|
Festus 145M
|
|
palam muttire plebeio piaculum est.
|
280
|
†cedo et caueo cum uestitus† squalida saeptus stola.
|
|
regnum reliqui saeptus mendici stola.
|
|
uerum quorum liberi leto dati
|
|
sunt in bello non lubenter haec enodari audiunt.
|
|
te ipsum hoc oportet profiteri et proloqui
|
285
|
aduorsum †illam mihi†
|
|
qui illum di deaeque magno mactassint malo.
|
|
sed ciuitatem uideo Argiuum incendere.
|
|
deumque de consilio hoc itiner credo conatum modo.
|
|
THYESTES
|
|
Cic. de Orat. 3.164
|
|
quidnam est obsecro quod te adiri abnutas?
|
290
|
Tantalo prognatus Pelope natus qui quondam a socru
|
|
Oenomao rege Hippodameam raptis nanctus nuptiis.
|
|
nolite hospites ad me adire. ilico istic.
|
|
ne contagio mea bonis umbraue obsit.
|
|
tanta uis sceleris in corpore haeret.
|
295
|
ipse summis saxis fixus asperis, euisceratus,
|
|
latere pendens, saxa spargens tabo sanie et sanguine atro.
|
|
neque sepulcrum quo recipiat habeat, portum corporis,
|
|
ubi remissa humana uita corpus requiescat malis.
|
|
quemnam te esse dicam qui tarda in senectute—
|
300
|
aspice hoc sublime candens quem uocant omnes Iouem.
|
|
eheu mea fortuna ut omnia in me conglomeras mala.
|
|
set me Apollo ipse delectat ductat Delphicus.
|
|
sin flaccebunt condiciones repudiato et reddito.
|
|
sed sonitus auris meas pedum pulsu increpat.
|
305
|
impetrem facile ab animo ut cernat †uitalem babium†
|
|
quam mihi maxime hic hodie contigerit malum.
|
|
ibi quid agat secum cogitat parat putat.
|
|
INCERTA
|
|
Rhet. Her. 2.39
|
|
eho tu: di quibus est potestas motus superum atque inferum
|
|
pacem inter sese conciliant, conferunt concordiam.
|
310
|
quicquam quisquam †quemquam† quemque quisque conueniat neget.
|
|
quis ibi non est uulneratus ferro Phrygio?
|
|
homo qui erranti comiter monstrat uiam
|
|
quasi lumen de suo lumine accendat facit.
|
|
nihilo minus ipsi lucet cum illi accenderit.
|
315
|
quos ego mea ope ex
|
|
incertis certos compotesque consili
|
|
dimitto ut ne res temere tractent turbidas.
|
|
caeli ingentes fornices.
|
|
nulla sancta societas nec fides regni est,
|
320
|
neque tuum umquam in gremium extollas liberorum ex te genus.
|
|
o Patricoles ad uos adueniens auxilium et uestras manus
|
|
peto priusquam oppeto malam pestem mandatam hostili manu—
|
|
neque sanguis ullo potis est pacto profluens consistere—
|
|
si qui sapientia magis uestra mors deuitari potest;
|
325
|
namque Aesculapi liberorum saucii opplent porticus.
|
|
non potest accedi.
|
|
qui alteri exitium parat,
|
|
eum scire oportet sibi paratam pestem ut participet parem.
|
|
eloquere eloquere res Argiuum proelio ut se sustinet.
|
330
|
non potest ecfari tantum dictis quantum factis suppetit
|
|
laboris.
|
|
ubi fortuna Hectoris nostram acrem aciem inclinatam—
|
|
ui patefecerunt Bruges,
|
|
nimium boni est cui nihil est mali.
|
335
|
animus aeger semper errat;
|
|
neque pati neque perpeti potest, cupere numquam desinit.
|
|
pol mihi fortuna magis nunc defit quam genus.
|
|
namque regnum suppetebat mi, ut scias quanto e loco,
|
|
quantis opibus, quibus de rebus lapsa fortuna accidat.
|
340
|
flagiti principium est nudare inter ciuis corpora.
|
|
†cui† quod in me est exsecrabor hoc quod lucet quicquid est.
|
|
qui sui quaestus causa fictas suscitant sententias,
|
|
fauent faucibus russis
|
|
cantu plausuque premunt alas.
|
345
|
aliquot somnia uera sed omnia non necesse est.
|
|
Salmacida spolia sine sudore et sanguine.
|
|
quem metuunt oderunt; quem quisque odit periisse expetit.
|
|
benefacta male locata malefacta arbitror.
|
|
o Fides alma apta pinnis et ius iurandum Iouis.
|
350
|
amicus certus in re incerta cernitur.
|
|
o terra Thraeca ubi Liberi fanum inclutum
|
|
Maro locaui.
|
|
cubitis pinsibant humum.
|
|
terris gentis omnis peperit et resumit denuo.
|
355
|
istic est is Iuppiter quem dico, quem Graeci uocant
|
|
aerem, qui uentus est et nubes, imber postea,
|
|
atque ex imbre frigus, uentus post fit, aer denuo.
|
|
†haec propter† Iuppiter sunt ista quae dico tibi.
|
|
†qua† mortalis atque urbes beluasque omnis iuuat.
|
360
|
tueor te senex? pro Iuppiter!
|
|
extemplo acceptum me necato et filium.
|
|
ut tibi Titanis Triuia dederit stirpem liberum.
|
|
Areopagitae quid dedere †quam pudam†
|
|
quaeque in corpore caua caeruleo
|
365
|
caeli cortina receptat.
|
|
quin inde inuitis sumpserint perduellibus.
|
|
Thelis illi mater.
|
|
si uoles aduortere animum comiter monstrabitur
|
|
hehae! ipse clipeus cecidit.
|
370
|
heu mea puella †spe† quidem id succenset tibi.
|
|
uocibus concide †facimus et† obrutus.
|
|
mulierem: quid potius dicam aut uerius quam mulierem?
|
|
uiuam an moriar nulla in me est metus.
|
|
illic est nugator nihili non nauci homo.
|
375
|
Hector qui haud cessat obsidionem obducere.
|
|
parentem et pa * sospitem.
|
|
topper quam nemo melius scit.
|
|
c̣a aspera saxa tesca tuor
|
|
ille meae tam potis pacis potiri.
|
380
|
is habet coronam uitulans uictoria.
|
|
omnes dant consilium uanum atque ad uoluptatem omnia.
|
|
peruince pertinaci peruicacia.
|
|
angue uillosi canis.
|
|
labat, labuntur saxa, caementae cadunt.
|
385
|
et quis illaec est quae lugubri succincta est stola?
|
|
crassa puluis oritur, omnem peruolat caeli fretum.
|
|
plebes in hoc regi antestat: loco licet
|
|
lacrimare plebi, regi honeste non licet.
|
|
ad eum aditauere.
|
390
|
†an aliquid quod dono illi morare sed accipite†
|
|
eos reduci quam relinqui, deuehi quam deseri
|
|
malui.
|
|
ager oppletus imbrium fremitu.
|
|
festiuum festinant diem.
|
395
|
induta fuit saeua stola.
|
|
ut uos nostri liberi
|
|
defendant, pro uostra uita morti occumbant obuiam.
|
|
ferro foedati iacent.
|
|
inprimitque genae genam.
|
400
|
deos aeui integros
|
|
uersat mucronem.
|
|