| BELLUM HISPANIENSE | |
| Pharnace superato, Africa recepta, qui ex his | 1.1.1 |
| proeliis <superfuissent> cum <ad> adulescente<m> Cn. | |
| Pompeium profugissent, cum <Baleares appulisset> et | |
| ulterioris Hispaniae potitus esset, dum Caesar muneri- | |
| bus dandis in Italia detinetur, <magnas copias coege- | 5 |
| runt. Caesar is autem copiae nil profecerunt>. quo | |
| facilius praesidia contra compararet, Pompeius in fidem | |
| uniuscuiusque civitatis confugere coepit. ita partim | 2.1 |
| precibus partim vi bene magna comparata manu pro- | |
| vinciam vastare. quibus in rebus nonnullae civitates | 3.1 |
| sua sponte auxilia mittebant, item nonnullae portas | |
| contra cludebant. ex quibus siqua oppida vi ceperat, | 4.1 |
| cum aliquis ex ea civitate optime de Cn. Pompeio | |
| meritus civis esset, propter pecuniae magnitudinem ali- | |
| qua ei inferebatur causa, ut eo de medio sublato ex | |
| eius pecunia latronum largitio fieret. ita paucis com- | 5 |
| moda <ab> hoste opta<ta eveniunt. sed quanto magis | |
| premebatur provincia, tan>to maiores augebantur co- | |
| piae. hoc crebris nuntiis in Italiam missis civitates | 5.1 |
| contrariae Pompeio auxilia sibi depostulabant. |