Caesar ob virtutem turmae Cassianae donavit 26.1.1
milia ·x· iii et praefecto torques aureos v et levi arma-
turae milia ·x· ii hoc die A. Baebius et C. Flavius et A. 2.1
Trebellius equites Romani Hastenses argento prope tecti
[equites] ad Caesarem transfugerunt. qui nuntiave-
runt equites Romanos coniurasse omnis qui in castris
Pompei essent, ut transitionem facerent; servi indicio 5
omnes in custodiam esse coniectos; e quibus occasione
capta se transfugisse. item hoc die litterae sunt de- 3.1
prensae quas mittebat Ursaonem Cn. Pompeius: 's.
v. g. e. v. etsi prout nostra felicitas, ex sententia ad-
versarios propulsos . . . . . . . . qui si aequo loco sui
potestatem facerent, celerius quam vostra opinio fert. 5
bellum confecissem. sed exercitum tironem non au- 4.1
dent in campum deducere nostrisque adhuc freti prae-
sidiis bellum ducunt. nam singulas civitates circum-
sederunt ut inde sibi commeatus capiant. quare et civi- 5.1
tates nostrarum partium conservabo et bellum primo
quoque tempore conficiam. cohortes < . . . . in> animo 6.1
habeo ad vos mittere. profecto nostro commeatu pri-
vati necessario ad dimicandum descendent.'