| IN C. ANTONIUM | |
| Quint. Inst. 4.2.123 | |
| namque ipsum offendunt temulento sopore profli- | 17.1 |
| gatum, totis praecordiis stertentem ructuosos spiritus ge- | |
| minare, praeclarasque contubernales ab omnibus spondis | |
| transversas incubare et reliquas circum iacere passim: | |
| quae tamen exanimatae terrore, hostium adventu per- | 5 |
| cepto, excitare Antonium conabantur, nomen inclamabant, | |
| frustra a cervicibus tollebant, blandius alia ad aurem | |
| invocabat, vehementius etiam nonnulla feriebat: quarum | |
| cum omnium vocem tactumque noscitaret, proximae | |
| cuiusque collum amplexu petebat: neque dormire exci- | 10 |
| tatus neque vigilare ebrius poterat, sed semisomno sopore | |
| inter manus centurionum concubinarumque iactabatur. | |
| Quint. Inst. 9.3.58 | |
| stupere gaudio Graecus. | 18.1 |
| PRO SE DE VI | |
| CONTRA L. SEMPRONIUM ATRATINUM | |
| Quint. Inst. 11.1.51 | |
| ne cui vestrum atque etiam omnium, qui ad rem | 25.1 |
| agendam adsunt, meus aut vultus molestior aut vox in- | |
| moderatior aliqua aut denique, quod minimum est, iactan- | |
| tior gestus fuisse videatur. | |
| Quint. Inst. 8.6.52 | |
| quadrantariam Clytaemestram. | 26.1 |
| in triclinio coam, in cubiculo nolam. | 27.1 |
| CONTIO DE AQUIS | |
| Gr. inc. dub. nom. GL 5.590K | |
| perpetuum salientem. | 36.1 |
| INCERTAE SEDIS | |
| Quint. Inst. 1.5.61 | |
| Pelia cincinnatus. | 37.1 |
| Quint. Inst. 1.6.42 | |
| parricidatum. | 38.1 |
| Quint. Inst. 6.3.39 | |
| hic subsecutus quo modo transierit, utrum rati | 39.1 |
| an piscatorio navigio, nemo sciebat: Siculi quidem, ut | |
| sunt lascivi atque dicaces, aiebant in delphino sedisse et | |
| sic tamquam Ariona transvectum. |