COMMENTARIORVM BELLI GALLICI
LIBER PRIMVS
  Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam 1.1.1.1
incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum
lingua Celtae, nostra Galli appellantur. hi omnes lingua, 2.1
institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis
Garunna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.
horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod 3.1
a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt
minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque
ea, quae ad effeminandos animos pertinent, important
proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, 5
quibuscum continenter bellum gerunt. qua de causa Hel- 4.1
vetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod
fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum
aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus
bellum gerunt. eorum una pars, quam Gallos obtinere 5.1
dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur
Garunna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit eti-
am ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad
septentriones. Belgae ab extremis Galliae finibus oriun- 6.1
tur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni,
spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania 7.1
a Garunna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem
Oceani, quae est ad Hispaniam, pertinet, spectat inter
occasum solis et septentriones.