Vix agmen novissimum extra munitiones processe- 6.8.1.1
rat, cum Galli cohortati inter se ne speratam praedam
ex manibus dimitterent—longum esse perterritis Roma-
nis Germanorum auxilium exspectare, neque suam pati
dignitatem, ut tantis copiis tam exiguam manum, prae- 5
sertim fugientem atque impeditam, adoriri non audeant
—flumen transire et iniquo loco committere proelium
non dubitant. quae fore suspicatus Labienus, ut omnes 2.1
citra flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris
placide progrediebatur. tum praemissis paulum impe- 3.1
dimentis atque in tumulo quodam conlocatis 'habetis'
inquit 'milites, quam petistis facultatem; hostem im-
pedito atque iniquo loco tenetis: praestate eandem nobis 4.1
ducibus virtutem, quam saepe numero imperatori prae-
stitistis, atque illum adesse et haec coram cernere existi-
mate.' simul signa ad hostem converti aciemque dirigi 5.1
iubet et paucis turmis praesidio ad impedimenta dimis-
sis reliquos equites ad latera disponit. celeriter nostri 6.1
clamore sublato pila in hostes immittunt. illi, ubi prae-
ter spem, quos modo fugere credebant, infestis signis ad se
ire viderunt, impetum ferre non potuerunt ac primo con-
cursu in fugam coniecti proximas silvas petierunt. quos 7.1
Labienus equitatu consectatus magno numero interfecto
compluribus captis paucis post diebus civitatem recepit.
nam Germani qui auxilio veniebant percepta Trevero-
rum fuga sese domum contulerunt. cum his propinqui 8.1
Indutiomari, qui defectionis auctores fuerant, comitati
eos ex civitate excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio 9.1
permansisse in officio demonstravimus, principatus at-
que imperium est traditum.