Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute 6.24.1.1
superarent, ultro bella inferrent, propter hominum mul-
titudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mit-
terent. (itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca 2.1
circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibus-
dam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam
appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi
consederunt; quae gens ad hoc tempus his sedibus sese 3.1
continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis
opinionem). nunc quoniam in eadem inopia egestate 4.1
patientiaque Germani permanent, eodem victu et cultu
corporis utuntur, Gallis autem provinciarum propinquitas 5.1
et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque
usum largitur, paulatim adsuefacti superari multisque 6.1
victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute com-
parant.
  Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata 25.1.1
est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim
aliter finiri potest neque mensuras itinerum noverunt.
oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum fini- 2.1
bus rectaque fluminis Danubii regione pertinet ad fines
Dacorum et Anartium. hinc se flectit sinistrorsus diver- 3.1
sis a flumine regionibus multarumque gentium fines
propter magnitudinem attingit. neque quisquam est hu- 4.1
ius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius silvae
dicat, cum dierum iter lx processerit, aut quo ex loco
oriatur acceperit. multaque in ea genera ferarum nasci 5.1
constat, quae reliquis in locis visa non sint, ex quibus
quae maxime differant a ceteris et memoriae prodenda
videantur, haec sunt.