Caesar postquam per Ubios exploratores comperit 6.29.1.1
Suebos se in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus,
quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani
agri culturae student, constituit non progredi longius;
sed, ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque 2.1
ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ulti-
mam pontis, quae ripas Ubiorum contingebat, in lon- 3.1
gitudinem pedum ducentorum rescindit atque in ex-
tremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit
praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa
ponit magnisque eum locum munitionibus firmat. ei loco 5
praesidioque C. Volcacium Tullum adulescentem prae-
ficit. ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bel- 4.1
lum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae
est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibus-
que Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius
quingentis in longitudinem patet, L. Minucium Basilum 5
cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris
atque opportunitate temporis proficere possit; monet ut 5.1
ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus
procul significatio fiat; sese confestim subsequi dicit.
  Basilus ut imperatum est facit. celeriter contra- 30.1.1
que omnium opinionem confecto itinere multos in agris
inopinantes deprehendit. eorum indicio ad ipsum Am-
biorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus
esse dicebatur. multum cum in omnibus rebus, tum in re 2.1
militari potest Fortuna. nam magno accidit casu, ut in
ipsum incautum etiam atque imparatum incideret,
priusque eius adventus ab omnibus videretur, quam
fama ac nuntius adferretur, sic magnae fuit fortunae 5
omni militari instrumento quod circum se habebat erepto
raedis equisque comprehensis ipsum effugere mortem.
sed hoc factum est, quod aedificio circumdato silva—ut 3.1
sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi aestus causa
plerumque silvarum ac fluminum petunt propinquitates
—comites familiaresque eius angusto in loco paulisper
equitum nostrorum vim sustinuerunt. his pugnantibus 4.1
illum in equum quidam ex suis intulit, fugientem silvae
texerunt. sic et ad subeundum periculum et ad vitandum
multum Fortuna valuit.