Defectione Haeduorum cognita bellum augetur.
|
7.63.1.1
|
legationes in omnes partes circummittuntur; quantum
|
2.1
|
gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civi-
|
|
tates nituntur; nacti obsides, quos Caesar apud eos de-
|
3.1
|
posuerat, horum supplicio dubitantes territant. petunt a
|
4.1
|
Vercingetorige Haedui, ut ad se veniat rationesque belli
|
|
gerendi communicet; re impetrata contendunt, ut ipsis
|
|
summa imperii tradatur. re in controversiam deducta
|
5.1
|
totius Galliae concilium Bibracte indicitur. conveniunt
|
|
undique frequentes. multitudinis suffragiis res permit-
|
6.1
|
titur; ad unum omnes Vercingetorigem probant impera-
|
|
torem. ab hoc concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt,
|
7.1
|
illi quod amicitiam Romanorum sequebantur, Treveri
|
|
quod aberant longius et a Germanis premebantur, quae
|
|
fuit causa quare toto abessent bello et neutris auxilia
|
|
mitterent. magno dolore Haedui ferunt se deiectos prin-
|
8.1
|
cipatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris
|
|
in se indulgentiam requirunt neque tamen suscepto bello
|
|
suum consilium ab reliquis separare audent. inviti sum-
|
9.1
|
mae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Ver-
|
|
cingetorigi parent.
|
|
Ille imperat †reliquis civitatibus obsides; denique
|
64.1.1
|
ei rei constituit diem; huc† omnes equites, xv milia
|
|
numero, celeriter convenire iubet. peditatu quem antea
|
2.1
|
habuerit se fore contentum dicit neque fortunam temp-
|
|
taturum aut acie dimicaturum, sed quoniam abundet
|
|
equitatu, perfacile esse factu frumentationibus pabu-
|
|
lationibusque Romanos prohibere; aequo modo animo
|
3.1
|
sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaque incendant,
|
|
qua rei familiaris iactura perpetuum imperium liber-
|
|
tatemque se consequi videant. his constitutis rebus Hae-
|
4.1
|
duis Segusiavisque, qui sunt finitimi provinciae, decem
|
|
milia peditum imperat; huc addit equites octingentos.
|
|
his praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferre Allo-
|
5.1
|
brogibus iubet. altera ex parte Gabalos proximosque
|
6.1
|
pagos Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcos-
|
|
que ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos
|
|
mittit. nihilo minus clandestinis nuntiis legationibus-
|
7.1
|
que Allobroges sollicitat, quorum mentes nondum a su-
|
|
periore bello resedisse sperabat. horum principibus pecu-
|
8.1
|
nias, civitati autem imperium totius provinciae pollicetur.
|
|