His rebus perfectis regiones secutus quam potuit 7.74.1.1
aequissimas pro loci natura xiiii milia passuum comple-
xus pares eiusdem generis munitiones, diversas ab his,
contra exteriorem hostem perfecit, ut ne magna quidem
multitudine, si ita accidat equitatus discessu, munitio- 5
num praesidia circumfundi possent; <ne> autem cum 2.1
periculo ex castris egredi cogatur, dierum xxx pabulum
frumentumque habere omnes convectum iubet.
  Dum haec ad Alesiam geruntur, Galli concilio prin- 75.1.1
cipum indicto non omnes qui arma ferre possent—ut
censuit Vercingetorix—convocandos statuunt, sed cer-
tum numerum cuique civitati imperandum, ne tanta
multitudine confusa nec moderari nec discernere suos 5
nec frumenti rationem habere possent. imperant Haeduis 2.1
atque eorum clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Auler-
cis, Brannovicibus [, Blannoviis] milia xxxv; parem nu-
merum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis,
Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt; 5
Sequanis, Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis, Car- 3.1
nutibus duodena milia; Bellovacis decem; totidem Lemo-
vicibus; octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helve-
tiis; sen<a Suessi>onibus, Ambianis, Mediomatricis, Petro-
coriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrogibus; quina milia Au- 5
lercis, Cenomanis; totidem Atrebatibus; iiii Veliocassis,
Lexoviis et Aulercis; Eburovicibus terna; Rauracis et
Bois bina; x milia universis civitatibus, quae Oceanum 4.1
attingunt quaeque eorum consuetudine Aremoricae ap-
pellantur, quo sunt in numero Coriosolites, Redones,
Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, †Lemovices†,
Unelli. ex his Bellovaci suum numerum non contulerunt, 5.1
quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum
gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtempe-
raturos; rogati tamen a Commio pro eius hospitio duo
milia una miserunt. 5