Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei 1.38.1.1
Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum
Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum,
contendere triduique viam a suis finibus processisse. id 2.1
ne accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar exi-
stimabat. namque omnium rerum, quae ad bellum usui 3.1
erant, summa erat in eo oppido facultas, idque natura 4.1
loci sic muniebatur, ut magnam ad ducendum bellum
daret facultatem, propterea quod flumen Dubis ut circino
circumductum paene totum oppidum cingit; reliquum spa- 5.1
tium, quod est non amplius pedum <mille> sescentorum,
qua flumen intermittit, mons continet magna altitudine,
ita ut radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis
contingant. hunc murus circumdatus arcem efficit et cum 6.1
oppido coniungit. huc Caesar magnis nocturnis diurnisque 7.1
itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium
conlocat.
  Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae 39.1.1
commeatusque causa moratur, ex percontatione nostro-
rum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti
magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute
atque exercitatione in armis esse praedicabant—saepe 5
numero sese cum his congressos ne vultum quidem atque
aciem oculorum dicebant ferre potuisse—, tantus subito
timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter
omnium mentes animosque perturbaret. hic primum ortus 2.1
est a tribunis militum, praefectis reliquisque, qui ex urbe
amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re mili-
tari usum habebant. quorum alius alia causa inlata, quam 3.1
sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat
ut eius voluntate discedere liceret; nonnulli pudore adduc-
ti, ut timoris suspicionem vitarent, remanebant. hi neque 4.1
vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant;
abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut
cum familiaribus suis commune periculum miserabantur.
vulgo totis castris testamenta obsignabantur. horum 5.1
vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in castris
usum habebant, milites centurionesque quique equitatui
praeerant, perturbabantur. qui se ex his minus timidos 6.1
existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias
itineris et magnitudinem silvarum, quae inter eos atque
Ariovistum intercederent, aut rem frumentariam, ut
satis commode supportari posset, timere dicebant. non- 7.1
nulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac
signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites neque
propter timorem signa laturos.