Toto hoc in genere pugnae cum sub oculis omnium
|
5.16.1.1
|
ac pro castris dimicaretur, intellectum est nostros prop-
|
|
ter gravitatem armorum, quod neque insequi cedentes
|
|
possent neque ab signis discedere auderent, minus aptos
|
|
esse ad huius generis hostem, equites autem magno cum
|
2.1
|
periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam con-
|
|
sulto plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus
|
|
nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dis-
|
|
pari proelio contenderent. equestris autem proelii ratio
|
3.1
|
et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum
|
|
inferebat. accedebat huc ut numquam conferti, sed rari
|
4.1
|
magnisque intervallis proeliarentur stationesque disposi-
|
|
tas haberent atque alios alii deinceps exciperent integri-
|
|
que et recentes defatigatis succederent.
|
|
Postero die procul a castris hostes in collibus con-
|
17.1.1
|
stiterunt rarique se ostendere et lenius quam pridie
|
|
nostros equites proelio lacessere coeperunt. sed meridie
|
2.1
|
cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque omnem
|
|
equitatum cum C. Trebonio legato misisset, repente ex
|
|
omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti
|
|
ab signis legionibusque non absisterent. nostri acriter
|
3.1
|
in eos impetu facto reppulerunt neque finem sequendi
|
|
fecerunt, quoad subsidio confisi equites, cum post se legio-
|
|
nes viderent, praecipites hostes egerunt magnoque eorum
|
4.1
|
numero interfecto neque sui colligendi neque consistendi
|
|
aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt. ex hac
|
5.1
|
fuga protinus, quae undique convenerant, auxilia dis-
|
|
cesserunt, neque post id tempus umquam summis nobis-
|
|
cum copiis hostes contenderunt.
|
|