Subductis navibus concilioque Gallorum Samaro- 5.24.1.1
brivae peracto, quod eo anno frumentum in Gallia prop-
ter siccitates angustius provenerat, coactus est aliter ac
superioribus annis exercitum in hibernis conlocare legio-
nesque in plures civitates distribuere. ex quibus unam 2.1
in Morinos ducendam C. Fabio legato dedit, alteram in
Nervios Q. Ciceroni, tertiam in Essuvios L. Roscio;
quartam in Remis cum T. Labieno in confinio Trevero-
rum hiemare iussit; tres in Belgio conlocavit; his M. 3.1
Crassum quaestorem et L. Munatium Plancum et C. Tre-
bonium legatos praefecit. unam legionem, quam proxi- 4.1
me trans Padum conscripserat, et cohortes v in Eburones,
quorum pars maxima est inter Mosam ac Rhenum, qui
sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant, misit. his mili- 5.1
tibus Q. Titurium Sabinum et L. Aurunculeium Cottam
legatos praeesse iussit. ad hunc modum distributis legio- 6.1
nibus facillime inopiae frumentariae sese mederi posse
existimavit. atque harum tamen omnium legionum hi- 7.1
berna praeter eam, quam L. Roscio in pacatissimam et
quietissimam partem ducendam dederat, milibus pas-
suum centum continebantur. ipse interea, quoad legiones 8.1
conlocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia
morari constituit.
  Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, 25.1.1
cuius maiores in sua civitate regnum obtinuerant. huic 2.1
Caesar pro eius virtute atque in se benevolentia, quod
in omnibus bellis singulari eius opera fuerat usus, ma-
iorum locum restituerat. tertium iam hunc annum re- 3.1
gnantem inimici palam multis ex civitate auctoribus
interfecerunt. defertur ea res ad Caesarem. ille veritus, 4.1
quod ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu
deficeret, L. Plancum cum legione ex Belgio celeriter
in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare, quorumque
opera cognoverit Tasgetium interfectum, hos compre- 5
hensos ad se mittere. interim ab omnibus legatis quae- 5.1
storibusque quibus legiones tradiderat, certior factus est
in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum.