| ORATIONES IN CN. CORNELIUM DOLABELLAM | |
| Gel. N.A. 4.16.8 | |
| isti quorum in aedibus fanisque posita et honori | 23.1 |
| erant et ornatu. | |
| SUASIO LEGIS PLAUTIAE | |
| Gel. N.A. 13.3.5 | |
| equidem mihi videor pro nostra necessitate non | 27.1 |
| labore non opera non industria defuisse. | |
| LAUDATIO IULIAE AMITAE | |
| Suet. Iul. 6 | |
| amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus | 29.1 |
| ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. | |
| nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit | |
| mater; a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. | |
| est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter | 5 |
| homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in | |
| potestate sunt reges. | |
| AD MILITES IN AFRICA | |
| Suet. Iul. 66 | |
| scitote paucissimis his diebus regem adfuturum cum | 42.1 |
| decem legionibus, equitum triginta, levis armaturae cen- | |
| tum milibus, elephantis trecentis. proinde desinant qui- | |
| dam quaerere ultra aut opinari mihique, qui compertum | |
| habeo, credant; aut quidem vetustissima nave impositos | 5 |
| quocumque vento in quascumque terras iubebo avehi. | |
| APUD MILITES DE COMMODIS EORUM | |
| Diom. GL 1.400K | |
| non frustrabo vos, milites | 43.1 |
| PRO BITHYNIS | |
| Gel. N.A. 5.13.2 | |
| vel pro hospitio regis Nicomedis vel pro horum | 44.1 |
| necessitate quorum res agitur, refugere hoc munus, M. | |
| Iunce, non potui. nam neque hominum morte memoria | |
| deleri debet quin a proximis retineatur neque clientes sine | |
| summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis | 5 |
| nostris opem ferre instituimus. | |
| Iulius Rufin. R.L.M. 40Halm | |
| quid ergo? syngraphae non sunt, sed res aliena est. | 45.1 |