| Epistulae ad Ciceronem | |
| Serv. Dan. G. 3.204 | |
| multa milia equitum | 1 |
| atque essedariorum habet. | |
| Char. GL 1.126K | |
| neque . . . pro cauto | 2.1 |
| ac diligente se castris continuit. | |
| Cic. Fam. 7.5.2 | |
| M. †itfivium quem mihi commendas, vel | 4.1 |
| regem Galliae faciam, vel hunc Leptae delega, si vis. | |
| tu ad me alium mitte quem ornem. | |
| Cic. Q.fr. 2.16.5 | |
| ῥᾳθυμότερα | 8.1 |
| Cic. Att. 9.6A | |
| cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui ne- | 21.1 |
| que audire meo commodo potuissem, properarem atque | |
| essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire | |
| tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mit- | |
| terem gratiasque agerem, etsi hoc et feci saepe et sae- | 5 |
| pius mihi facturus videor: ita de me mereris. inprimis | |
| a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem ven- | |
| turum, ut te ibi videam, ut tuo consilio gratia dignitate | |
| ope omnium rerum uti possim. ad propositum revertar: | |
| festinationi meae brevitatique litterarum ignosces; reli- | 10 |
| qua ex Furnio cognosces. | |
| Cic. Att. 9.16.1 | |
| Caesar imp. Ciceroni imp. sal. dic. | |
| recte auguraris de me—bene enim tibi cognitus sum— | 22.1 |
| nihil a me abesse longius crudelitate. atque ego cum | |
| ex ipsa re magnam capio voluptatem, tum meum fac- | |
| tum probari abs te triumpho gaudio. neque illud me | |
| movet quod ii qui a me dimissi sunt, discessisse dicun- | 5 |
| tur, ut mihi rursus bellum inferrent. nihil enim malo | |
| quam et me mei similem esse et illos sui. tu velim | |
| mihi ad urbem praesto sis, ut tuis consiliis atque opibus | |
| ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil | |
| scito mihi esse iucundius. hanc adeo habebo gratiam | 10 |
| illi; neque enim aliter facere poterit. tanta eius humani- | |
| tas, is sensus, ea in me est benevolentia. | |
| Cic. Att. 10.8B | |
| Caesar imp. sal. d. Ciceroni imp. | |
| etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudi- | 24.1 |
| caram, tamen permotus hominum fama scribendum ad | |
| te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne- | |
| quo progredereris proclinata iam re, quo integra etiam | |
| progrediendum tibi non existimasses. namque et ami- | 5 |
| citiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode | |
| consulueris, si non fortunae obsecutus videbere—omnia | |
| enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse | |
| videntur—, nec causam secutus—eadem enim tum fuit | |
| cum ab eorum consiliis abesse iudicasti—, sed meum | 10 |
| aliquod factum condemnavisse. quo mihi gravius abs | |
| te nil accidere potest. quod ne facias | |
| pro iure nostrae amicitiae a te peto. postremo quid | |
| viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam | |
| abesse a civilibus controversiis? quod nonnulli cum | 15 |
| probarent, periculi causa sequi non potuerunt: tu ex- | |
| plorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio | |
| neque tutius neque honestius reperies quicquam quam | |
| ab omni contentione abesse. xv Kal. Maias ex itinere. |