| Epistulae ad Familiares | |
| Char. GL 1.179K | |
| locellum tibi signatum remisi. | 1.1 |
| Cic. Q.fr. 2.11.4 | |
| De Cicerone te video quiddam scripsisse quod ego non | 2.1 |
| intellexi. quantum autem coniectura consequebar, id | |
| erat eiusmodi ut magis optandum quam sperandum pu- | |
| tarem. | |
| Cic. Att. 9.7C | |
| Caesar Oppio Cornelio sal. | |
| gaudeo mehercule vos significare litteris quam valde | 6.1 |
| probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta. consilio | |
| vestro utar lubenter et hoc lubentius quod mea sponte | |
| facere constitueram, ut quam lenissimum me praeberem | |
| et Pompeium darem operam ut conciliarem. tempte- | 5 |
| mus hoc modo si possimus omnium | |
| voluntates recuperare et diuturna victoria uti, quoniam | |
| reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque | |
| victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam quem | |
| imitaturus non sum. haec nova sit ratio vincendi ut | 10 |
| misericordia et liberalitate nos muniamus. id quem- | |
| admodum fieri possit, nonnulla mi in mentem veniunt, | |
| et multa reperiri possunt. de his rebus rogo vos ut | |
| cogitationem suscipiatis. | |
| N. Magium Pompei praefectum deprehendi. scilicet | 15 |
| meo instituto usus sum et eum statim missum feci. iam | |
| duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem ve- | |
| nerunt et a me missi sunt. si volent grati esse, debe- | |
| bunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam | |
| iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi; quo- | 20 |
| rum artificiis effectum est ut res publica in hanc statum | |
| perveniret. | |
| Cic. Att. 9.13A | |
| Caesar Oppio Cornelio sal. | |
| A. d. vii Idus Martias Brundisium veni, ad murum | 7.1 |
| castra posui. Pompeius est Brundisi. misit ad me N. | |
| Magium de pace. quae visa sunt respondi. hoc vos sta- | |
| tim scire volui. quom in spem venero de compositione | |
| aliquid me conficere, statim vos certiores faciam. | 5 |
| Cic. Att. 9.14.1 | |
| Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra ha- | 8.1 |
| bemus. conamur opus magnum et multorum dierum | |
| propter altitudinem maris. sed tamen nihil est quod | |
| potius faciamus. ab utroque portus cornu moles iaci- | |
| mus, ut aut illum quam primum traicere quod habet | 5 |
| copiarum, cogamus aut exitu prohibeamus. |