Non eo dico, C. Aquili, quo mihi veniat in dubium tua 5.10
fides et constantia, aut quo non <in> his quos tibi advocavisti
viris lectissimis civitatis spem summam habere P. Quinctius
debeat. Quid ergo est? Primum magnitudo periculi 6.1
summo timore hominem adficit, quod uno iudicio de
fortunis omnibus decernit, idque dum cogitat, non minus
saepe ei venit in mentem potestatis quam aequitatis tuae,
propterea quod omnes quorum in alterius manu vita posita 5
est saepius illud cogitant, quid possit is cuius in dicione
ac potestate sunt, quam quid debeat facere. Deinde habet 7.1
adversarium P. Quinctius verbo Sex. Naevium, re vera
huiusce aetatis homines disertissimos, fortissimos, florentis-
simos nostrae civitatis, qui communi studio summis opibus
Sex. Naevium defendunt, si id est defendere, cupiditati 5
alterius obtemperare quo is facilius quem velit iniquo
iudicio opprimere possit. Nam quid hoc iniquius aut 8.1
indignius, C. Aquili, dici aut commemorari potest, quam
me qui caput alterius, famam fortunasque defendam priore
loco causam dicere? cum praesertim Q. Hortensius qui
<in> hoc iudicio partis accusatoris obtinet contra me sit 5
dicturus, cui summam copiam facultatemque dicendi natura
largita est. Ita fit ut ego qui tela depellere et volneribus
mederi debeam tum id facere cogar cum etiam telum
adversarius nullum iecerit, illis autem id tempus im-
pugnandi detur cum et vitandi illorum impetus potestas 10
adempta nobis erit et, si qua in re, id quod parati sunt
facere, falsum crimen quasi venenatum aliquod telum
iecerint, medicinae faciendae locus non erit. Id accidit 9.1
praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium
consuetudinem iudicium prius de probro quam de re
maluit fieri, deinde quod ita constituit id ipsum iudicium
ut reus, ante quam verbum accusatoris audisset, causam 5
dicere cogeretur. Quod eorum gratia et potentia factum
est qui, quasi sua res aut honos agatur, ita diligenter
Sex. Naevi studio et cupiditati morem gerunt et in eius
modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus
propter virtutem nobilitatemque possunt, eo minus quantum 10
possint debent ostendere.