Obsecro, C. Aquili vosque qui adestis in consilio, ut dili-
|
22.6
|
genter attendatis, ut singulare genus fraudis et novam ratio-
|
|
nem insidiarum cognoscere possitis. Ait se auctionatum
|
23.1
|
esse in Gallia; quod sibi videretur se vendidisse; curasse
|
|
ne quid sibi societas deberet; se iam neque vadari amplius
|
|
neque vadimonium promittere; si quid agere secum velit
|
|
Quinctius, non recusare. Hic cum rem Gallicanam cuperet
|
5
|
revisere, hominem in praesentia non vadatur; ita sine vadi-
|
|
monio disceditur. Deinde Romae dies xxx fere Quinctius
|
|
commoratur; cum ceteris quae habebat vadimonia differt
|
|
ut expeditus in Galliam proficisci posset; proficiscitur.
|
|
Roma egreditur ante diem ii Kalend. Februarias Quinctius
|
24.1
|
Scipione et Norbano coss. Quaeso ut eum diem memoriae
|
|
mandetis. L. Albius Sex. filius Quirina, vir bonus et cum
|
|
primis honestus, una profectus est. Cum venissent ad Vada
|
|
Volaterrana quae nominantur, vident perfamiliarem Naevi,
|
5
|
qui ex Gallia pueros venalis isti adducebat, L. Publicium;
|
|
qui, ut Romam venit, narrat Naevio quo in loco viderit
|
|
Quinctium. Quod ubi ex Publicio <audivit>, pueros circum
|
25.1
|
amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et
|
|
a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi
|
|
adsint hora secunda postridie. Veniunt frequentes. Testi-
|
|
ficatur iste p. qvinctivm non stetisse et stetisse se;
|
5
|
tabulae maxime signis hominum nobilium consignantur,
|
|
disceditur. Postulat a Burrieno praetore Naevius ut ex
|
|
edicto bona possidere liceat; iussit bona proscribi eius
|
|
quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis
|
|
istius vivis divelli nullo modo poterat. Qua ex re intellegi
|
26.1
|
facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque sol-
|
|
lemne quod non avaritia comminuere ac violare soleat.
|
|
Etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas
|
|
colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama
|
5
|
ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et
|
|
impium esse fateatur. Libellos Sex. Alfenus, procurator
|
27.1
|
P. Quincti, familiaris et propinquus Sex. Naevi, deicit,
|
|
servolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese
|
|
procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque
|
|
P. Quincti consulere et adventum eius exspectare; quod si
|
5
|
facere nolit atque imbiberit eius modi rationibus illum ad
|
|
suas condiciones perducere, sese nihil precari et, si quid agere
|
|
velit, iudicio defendere. Haec dum Romae geruntur, Quin-
|
28.1
|
ctius interea contra ius, consuetudinem, edicta praetorum de
|
|
saltu agroque communi a servis communibus vi detruditur.
|
|