Manarat sermo in consilio pecuniae quandam mentionem 73.1
inter iudices esse versatam. Res neque tam fuerat occulta
quam erat occultanda, neque tam erat aperta quam rei
publicae causa aperienda. In ea obscuritate ac dubitatione
omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspi- 5
cionis Staienum corruptum esse sensisset neque dum rem
perfectam arbitraretur, placuit repente pronuntiare: Dixe-
rvnt. Hic tum Oppianicus non magno opere pertimuit;
rem a Staieno perfectam esse arbitrabatur. In consilium 74.1
erant ituri iudices xxxii. Sententiis xvi absolutio confici
poterat. HS xl milia in singulos iudices distributa eum
numerum sententiarum conficere debebant ut ad cumulum
spe maiorum praemiorum ipsius Staieni sententia septima 5
decima accederet. Atque etiam casu tum, quod illud
repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam
nescio quam apud iudicem defendebat. Facile hoc Habitus
patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque pa-
tronus eius L. Quinctius; qui, cum esset illo tempore 10
tribunus plebis, convicium C. Iunio iudici quaestionis
maximum fecit ut ne sine illo in consilium iretur; cumque
id ei per viatores consulto neglegentius agi videretur, ipse e
publico iudicio ad privatum Staieni iudicium profectus est
et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad sub- 15
sellia adduxit. Consurgitur in consilium, cum sententias 75.1
Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset
ut Staienus scire posset quid cuique deberet. Varia iudicum
genera; nummarii pauci sed omnes irati. Vt qui accipere
in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos sup- 5
pressos esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi
iudices infesti tum reo venerant; ceteri nocentissimum esse
arbitrabantur, sed exspectabant sententias eorum quos cor-
ruptos esse putabant ut ex eis constituerent a quo iudicium
corruptum videretur. Ecce tibi eius modi sortitio ut in 10
primis Bulbo et Staieno et Guttae esset iudicandum! Summa
omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent leves ac
nummarii iudices. Atque illi omnes sine ulla dubitatione
condemnant. Hic tum iniectus est hominibus scrupulus et 76.1
quaedam dubitatio quidnam esset actum. Deinde homines
sapientes et ex vetere illa disciplina iudiciorum, qui neque
absolvere hominem nocentissimum possent neque eum de
quo esset orta suspicio pecunia oppugnatum re illa incognita 5
primo condemnare vellent, non liqvere dixerunt. Non
nulli autem severi homines qui hoc statuerunt, quo quisque
animo quid faceret spectari oportere, etsi alii pecunia ac-
cepta verum iudicabant, tamen nihilo minus se superioribus
suis iudiciis constare putabant oportere; itaque damnarunt. 10
Quinque omnino fuerunt qui illum vestrum innocentem
Oppianicum sive imprudentia sive misericordia sive aliqua
suspicione sive ambitione adducti absolverunt.