A. Cluentius Habitus fuit, pater huiusce, iudices, homo 11.8
non solum municipi Larinatis ex quo erat sed etiam
regionis illius et vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate 10
princeps. Is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consuli-
bus, reliquit hunc annos xv natum, grandem autem et
nubilem filiam quae brevi tempore post patris mortem
nupsit A. Aurio Melino, consobrino suo, adulescenti in
primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili. 15
Cum essent eae nuptiae plenae dignitatis, plenae con- 12.1
cordiae, repente est exorta mulieris importunae nefaria
libido non solum dedecore verum etiam scelere coniuncta.
Nam Sassia, mater huius Habiti—mater enim a me in
omni causa, tametsi in hunc hostili odio et crudelitate est, 5
mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo
scelere et immanitate audiet ut naturae nomen amittat;
quo enim est ipsum nomen amantius indulgentiusque ma-
ternum, hoc illius matris quae multos iam annos et nunc
cum maxime filium interfectum cupit singulare scelus maiore 10
odio dignum esse ducetis. Ea igitur mater Habiti, Melini
illius adulescentis, generi sui, contra quam fas erat amore
capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat in
illa cupiditate continebatur; deinde ita flagrare coepit
amentia, sic inflammata ferri libidine ut eam non pudor, 15
non pietas, non macula familiae, non hominum fama, non
fili dolor, non filiae maeror a cupiditate revocaret. Animum 13.1
adulescentis nondum consilio ac ratione firmatum pellexit
eis omnibus rebus quibus illa aetas capi ac deleniri potest.
Filia, quae non solum illo communi dolore muliebri in eius
modi viri iniuriis angeretur sed nefarium matris paelicatum 5
ferre non posset de quo ne queri quidem se sine scelere
posse arbitraretur, ceteros sui tanti mali ignaros esse cupie-
bat; in huius amantissimi sui fratris manibus et gremio
maerore et lacrimis consenescebat. Ecce autem subitum 14.1
divortium quod solacium malorum omnium fore videbatur!
Discedit a Melino Cluentia ut in tantis iniuriis non invita,
ut a viro non libenter. Tum vero illa egregia ac praeclara
mater palam exsultare laetitia, triumphare gaudio coepit, 5
victrix filiae non libidinis; diutius suspicionibus obscuris
laedi famam suam noluit; lectum illum genialem quem
biennio ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo
sibi ornari et sterni expulsa atque exturbata filia iubet.
Nubit genero socrus nullis auspicibus, nullis auctoribus, 10
funestis ominibus omnium. O mulieris scelus incredibile 15.1
et praeter hanc unam in omni vita inauditum! o libidinem
effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! nonne
timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at
illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen 5
cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos supe-
riorum testis nuptiarum? Perfregit ac prostravit omnia
cupiditate ac furore; vicit pudorem libido, timorem audacia,
rationem amentia. Tulit hoc commune dedecus familiae, 16.1
cognationis, nominis graviter filius; augebatur autem eius
molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis;
statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere
matris gravius esse faciendum quam ut illa ne uteretur, 5
ne quae videre sine summo animi dolore non poterat,
ea, si matre uteretur, non solum videre verum etiam
probare suo iudicio putaretur.