Reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis
|
160.7
|
erant, idcirco illi statuerunt fingenda esse sibi et proferenda
|
|
ne omnium turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil
|
|
praeter invidiam attulissent. Atque ut existimetis me
|
10
|
necessario de his rebus de quibus iam dixerim pluribus
|
|
egisse verbis, attendite reliqua; profecto intellegetis ea quae
|
|
paucis demonstrari potuerint brevissime esse defensa.
|
|
Cn. Decidio Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in
|
161.1
|
calamitate eius ab huius familia factam esse dixit. Ab nullo
|
|
ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. Huius illum
|
|
opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc
|
|
cum ipse tum omnes eius amici necessariique cognorunt.
|
5
|
Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos vim et manus
|
|
attulisse. Cum quaedam in callibus, ut solet, controversia
|
|
pastorum esset orta, Habiti vilici rem domini et privatam
|
|
possessionem defenderunt. Cum esset expostulatio facta,
|
|
causa illis demonstrata sine iudicio controversiaque disces-
|
10
|
sum est. P. Aeli testamento propinquus exheredatus cum
|
162.1
|
esset, heres hic alienior institutus est. P. Aelius Habiti merito
|
|
fecit, neque hic in testamento faciendo interfuit, idque testa-
|
|
mentum ab huius inimico Oppianico est obsignatum. Floro
|
|
legatum ex testamento infitiatum esse. Non est ita; sed
|
5
|
cum HS xxx scripta essent pro HS xxxx neque ei cautum
|
|
satis videretur, voluit eum aliquid acceptum referre libera-
|
|
litati suae. Primo deberi negavit, post sine controversia
|
|
solvit. Cei cuiusdam Samnitis uxorem post bellum ab hoc
|
|
esse repetitam. Mulierem cum emisset a sectoribus, quo
|
10
|
tempore eam primum liberam esse audivit, sine iudicio
|
|
reddidit Ceio. Ennium esse quendam cuius bona teneat
|
163.1
|
Habitus. Est hic Ennius egens quidam calumniator, mer-
|
|
cennarius Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde
|
|
aliquando cum servis Habiti furti egit, nuper ab ipso Habito
|
|
petere coepit. Hic illo privato iudicio, mihi credite, vobis
|
5
|
isdem fortasse patronis calumniam non effugiet. Atque
|
|
etiam, ut nobis renuntiatur, hominem multorum hospitum,
|
|
A. Bivium quendam, coponem de via Latina, subornatis
|
|
qui sibi a Cluentio servisque eius in taberna sua manus
|
|
adlatas esse dicat. Quo de homine nihil etiam nunc dicere
|
10
|
nobis est necesse. Si invitaverit, id quod solet, sic hominem
|
|
accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse. Habetis,
|
164.1
|
iudices, quae in totam causam de moribus A. Cluenti quem
|
|
illi invidiosum esse reum volunt annos octo meditati accu-
|
|
satores conlegerint, quam levia genere ipso, quam falsa re,
|
|
quam brevia responsu! Cognoscite nunc id quod ad vestrum
|
5
|
ius iurandum pertinet, quod vestri iudici est, quod vobis
|
|
oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de crimini-
|
|
bus veneni, ut omnes intellegant quam paucis verbis haec
|
|
causa perorari potuerit, et quam multa a me dicta sint quae
|
|
ad huius voluntatem maxime, ad vestrum iudicium minime
|
10
|
pertinerent.
|
|