Atque ut hoc ita esse perspicere possitis exponam vobis
|
43.1
|
Oppianici facinus manifesto compertum atque deprensum;
|
|
ex quo simul utrumque, et huic accusare et illi condemnari,
|
|
necesse fuisse intellegetis. Martiales quidam Larini appel-
|
|
labantur, ministri publici Martis atque ei deo veteribus
|
5
|
institutis religionibusque Larinatium consecrati. Quorum
|
|
cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in Sicilia
|
|
permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia nu-
|
|
merarentur, repente Oppianicus eos omnis liberos esse
|
|
civisque Romanos coepit defendere. Graviter id decu-
|
10
|
riones Larinatium cunctique municipes tulerunt. Itaque
|
|
ab Habito petiverunt ut eam causam susciperet publiceque
|
|
defenderet. Habitus cum se ab omni eius modi negotio
|
|
removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro
|
|
eo quod se non suis commodis sed etiam suorum munici-
|
15
|
pum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur,
|
|
tantae voluntati universorum Larinatium deesse noluit.
|
|
Suscepta causa Romamque delata magnae cotidie conten-
|
44.1
|
tiones inter Habitum et Oppianicum ex utriusque studio de-
|
|
fensionis excitabantur. Erat ipse immani acerbaque natura
|
|
Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica
|
|
filio mater Habiti. Magni autem illi sua interesse arbitra-
|
5
|
bantur hunc a causa Martialium demoveri. Suberat etiam
|
|
alia causa maior quae Oppianici, hominis avarissimi atque
|
|
audacissimi, mentem maxime commovebat. Nam Habitus
|
45.1
|
usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam
|
|
fecerat; neque enim legare quicquam eius modi matri po-
|
|
terat in animum inducere neque testamento nomen omnino
|
|
praetermittere parentis. Id cum Oppianicus sciret—ne-
|
5
|
que enim erat obscurum—intellegebat Habito mortuo bona
|
|
eius omnia ad matrem esse ventura; quae ab sese postea
|
|
aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore periculo
|
|
necaretur. Itaque his rebus incensus qua ratione Habitum
|
|
veneno tollere conatus sit cognoscite. C. et L. Fabricii
|
46.1
|
fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati, homines
|
|
inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem
|
|
suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor sit, quam
|
|
prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata
|
5
|
ratio vitae nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. His
|
|
Fabriciis semper est usus Oppianicus familiarissime. Iam
|
|
hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas
|
|
amicitias studiorum ac naturae similitudo. Cum illi ita
|
|
viverent ut nullum quaestum esse turpem arbitrarentur,
|
10
|
cum omnis ab eis fraus, omnes insidiae circumscriptionesque
|
|
adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque im-
|
|
probitate omnibus noti, studiose, ut dixi, ad eorum se fami-
|
|
liaritatem multis iam ante annis Oppianicus applicarat.
|
|
Itaque tum sic statuit, per C. Fabricium—nam L. erat mor-
|
47.1
|
tuus—insidias Habito comparare. Erat illo tempore infirma
|
|
valetudine Habitus. Vtebatur autem medico non ignobili
|
|
sed spectato homine, Cleophanto; cuius servum Diogenem
|
|
Fabricius ad venenum Habito dandum spe et pretio solli-
|
5
|
citare coepit. Servus non incallidus et, ut res ipsa declara-
|
|
vit, frugi atque integer sermonem Fabrici non est aspernatus;
|
|
rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum Habito
|
|
est conlocutus. Habitus statim cum M. Baebio senatore,
|
|
familiarissimo suo, communicavit; qui qua fide, qua pru-
|
10
|
dentia, qua diligentia fuerit meminisse vos arbitror. Ei
|
|
placuit ut Diogenem Habitus emeret a Cleophanto, quo
|
|
facilius aut comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse
|
|
cognosceretur. Ne multa, Diogenes emitur, venenum die-
|
|
bus paucis comparatur; multi viri boni cum ex occulto
|
15
|
intervenissent, pecunia obsignata quae ob eam rem daba-
|
|
tur in manibus Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehen-
|
|
ditur. Pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus
|
48.1
|
cognitis circumventum esse dicet? Quis umquam audacior,
|
|
quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus est?
|
|
Quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam ex-
|
|
cogitata defensio huic uni crimini potuit obsistere? Simul
|
5
|
et illud quis est qui dubitet quin hac re comperta manife-
|
|
stoque deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut susci-
|
|
pienda accusatio fuerit?
|
|