DE LEGE AGRARIA ORATIO PRIMA
|
|
CONTRA P. SERVILIVM RVLLVM
|
|
TR. PLEB. IN SENATV
|
|
Char. GL 1.95
|
|
imberba
|
1.fr1.1
|
iuventute
|
|
Aquila R.L.M. 43Halm
|
|
Capuam colonis deductis occupa-
|
fr2.1
|
bunt, Atellam praesidio communient, Nuceriam, Cumas
|
|
multitudine suorum obtinebunt, cetera oppida praesidiis
|
|
devincient.
|
|
Venibit igitur sub praecone
|
fr3.1
|
tota Propontis atque Hellespontus, addicetur omnis ora
|
|
Lyciorum atque Cilicum, Mysia et Phrygia eidem condi-
|
|
cioni legique parebunt.
|
|
Gel. N.A. 13.25.6
|
|
Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn.
|
fr4.1
|
Pompei sedente imperatore xviri vendent.
|
|
* * * quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis
|
1.1
|
oppugnatur. Dicent enim xviri, id quod et dicitur a multis
|
|
et saepe dictum est, post eosdem consules regis Alexandri
|
|
testamento regnum illud populi Romani esse factum. Da-
|
|
bitis igitur Alexandream clam petentibus eis quibus aper-
|
5
|
tissime pugnantibus restitistis? Haec, per deos immortalis!
|
|
utrum esse vobis consilia siccorum an vinolentorum somnia,
|
|
et utrum cogitata sapientium an optata furiosorum videntur?
|
|
Videte nunc proximo capite ut impurus helluo turbet rem
|
2.1
|
publicam, ut a maioribus nostris possessiones relictas dis-
|
|
perdat ac dissipet, ut sit non minus in populi Romani patri-
|
|
monio nepos quam in suo. Perscribit in sua lege vectigalia
|
|
quae xviri vendant, hoc est, proscribit auctionem publi-
|
5
|
corum bonorum. Agros emi volt qui dividantur; quaerit
|
|
pecuniam. Videlicet excogitabit aliquid atque adferet.
|
|
Nam superioribus capitibus dignitas populi Romani viola-
|
|
batur, nomen imperi in commune odium orbis terrae voca-
|
|
batur, urbes pacatae, agri sociorum, regum status xviris
|
10
|
donabantur; nunc praesens pecunia, certa, numerata quae-
|
|
ritur. Exspecto quid tribunus plebis vigilans et acutus
|
3.1
|
excogitet. 'Veneat,' inquit, 'silva Scantia.' Vtrum
|
|
tandem hanc silvam in relictis possessionibus, an in cen-
|
|
sorum pascuis invenisti? Si quid est quod indagaris,
|
|
inveneris, ex tenebris erueris, quamquam iniquum est,
|
5
|
tamen consume sane, quod commodum est, quoniam
|
|
quidem tu attulisti; silvam vero tu Scantiam vendas nobis
|
|
consulibus atque hoc senatu? tu ullum vectigal attingas, tu
|
|
populo Romano subsidia belli, tu ornamenta pacis eripias?
|
|
Tum vero hoc me inertiorem consulem iudicabo quam illos
|
10
|
fortissimos viros qui apud maiores nostros fuerunt, quod,
|
|
quae vectigalia illis consulibus populo Romano parta sunt,
|
|
ea me consule ne retineri quidem potuisse iudicabuntur.
|
|
Vendit Italiae possessiones ex ordine omnis. Sane est in
|
4.1
|
eo diligens; nullam enim praetermittit. Persequitur in
|
|
tabulis censoriis totam Siciliam; nullum aedificium, nullos
|
|
agros relinquit. Audistis auctionem populi Romani pro-
|
|
scriptam a tribuno plebis, constitutam in mensem Ianuarium,
|
5
|
et, credo, non dubitatis quin idcirco haec aerari causa non
|
|
vendiderint ei qui armis et virtute pepererunt, ut esset quod
|
|
nos largitionis causa venderemus.
|
|