At enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terrae 2.76.1
pulcherrimus et Capuam colonia deducetur, urbem am-
plissimam atque ornatissimam. Quid ad haec possu-
mus dicere? De commodo prius vestro dicam, Quirites;
deinde ad amplitudinem et dignitatem revertar, ut, si quis 5
agri aut oppidi bonitate delectatur, ne quid exspectet, si
quem rei indignitas commovet, ut huic simulatae largitioni
resistat. Ac primum de oppido dicam, si quis est forte
quem Capua magis quam Roma delectet. V milia colo-
norum Capuam scribi iubet; ad hunc numerum quinge- 10
nos sibi singuli sumunt. Quaeso, nolite vosmet ipsos conso- 77.1
lari; vere et diligenter considerate. Num vobis aut vestri
similibus integris, quietis, otiosis hominibus in hoc numero
locum fore putatis? Si est omnibus vobis maiori<ve> vestrum
parti, quamquam me vester honos vigilare dies atque no- 5
ctes et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri iubet,
tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo.
Sed si v hominum milibus ad vim, facinus caedem-
que delectis locus atque urbs quae bellum facere atque
instruere possit quaeritur, tamenne patiemini vestro nomine 10
contra vos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias
comparari? Nam agrum quidem Campanum quem vobis 78.1
ostentant ipsi concupiverunt; deducent suos, quorum no-
mine ipsi teneant et fruantur; coement praeterea; ista dena
iugera continuabunt. Nam si dicent per legem id non
licere, ne per Corneliam quidem licet; at videmus, ut 5
longinqua mittamus, agrum Praenestinum a paucis possideri.
Neque istorum pecuniis quicquam aliud deesse video nisi
eius modi fundos quorum subsidio familiarum magnitudines
et Cumanorum ac Puteolanorum praediorum sumptus sus-
tentare possint. Quod si vestrum commodum spectat, 10
veniat et coram mecum de agri Campani divisione disputet.
Quaesivi ex eo Kalendis Ianuariis quibus hominibus et 79.1
quem ad modum illum agrum esset distributurus. Re-
spondit a Romilia tribu se initium esse facturum. Primum
quae est ista superbia et contumelia ut populi pars ampute-
tur, ordo tribuum neglegatur, ante rusticis detur ager, qui 5
habent, quam urbanis, quibus ista agri spes et iucunditas
ostenditur? Aut, si hoc ab se dictum negat et satis facere
omnibus vobis cogitat, proferat; in iugera dena discribat,
a Suburana usque ad Arniensem nomina vestra proponat.
Si non modo dena iugera dari vobis sed ne constipari qui- 10
dem tantum numerum hominum posse in agrum Campanum
intellegetis, tamenne vexari rem publicam, contemni maie-
statem populi Romani, deludi vosmet ipsos diutius a tribuno
plebis patiemini? Quod si posset ager iste ad vos pervenire, 80.1
nonne eum tamen in patrimonio vestro remanere malletis?
Vnumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput ve-
strae pecuniae, pacis ornamentum, subsidium belli, funda-
mentum vectigalium, horreum legionum, solacium annonae 5
disperire patiemini? An obliti estis Italico bello amissis
ceteris vectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus
alueritis? an ignoratis cetera illa magnifica populi Romani
vectigalia perlevi saepe momento fortunae inclinatione
temporis pendere? Quid nos Asiae portus, quid Syriae 10
ora, quid omnia transmarina vectigalia iuvabunt tenuissima
suspicione praedonum aut hostium iniecta? At vero hoc 81.1
agri Campani vectigal, Quirites, eius modi est ut cum domi
sit et omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque
bellis infestum nec fructibus varium nec caelo ac loco
calamitosum esse soleat. Maiores nostri non solum id 5
quod <de> Campanis ceperant non imminuerunt verum etiam
quod ei tenebant quibus adimi iure non poterat coemerunt.
Qua de causa nec duo Gracchi qui de plebis Romanae
commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla qui omnia
sine ulla religione quibus voluit est dilargitus, agrum Cam- 10
panum attingere ausus est; Rullus exstitit qui ex ea posses-
sione rem publicam demoveret ex qua nec Gracchorum
benignitas eam nec Sullae dominatio deiecisset. Quem
agrum nunc praetereuntes vestrum esse dicitis et quem per
iter qui faciunt, externi homines, vestrum esse audiunt, is, 15
cum erit divisus, <neque erit vester> neque vester esse dicetur.
At qui homines possidebunt? Primo quidem acres, ad vim 82.1
prompti, ad seditionem parati qui, simul ac xviri concre-
puerint, armati in civis et expediti ad caedem esse possint;
deinde ad paucos opibus et copiis adfluentis totum agrum
Campanum perferri videbitis. Vobis interea, qui illas a 5
maioribus pulcherrimas vectigalium sedis armis captas
accepistis, gleba nulla de paternis atque avitis possessionibus
relinquetur. At quantum intererit inter vestram et priva-
torum diligentiam! Quid? Cum a maioribus nostris P. Len-
tulus, qui princeps senatus <fuit>, in ea loca missus esset ut 10
privatos agros qui in publicum Campanum incurrebant
pecunia publica coemeret, dicitur renuntiasse nulla se pe-
cunia fundum cuiusdam emere potuisse, eumque qui nollet
vendere ideo negasse se adduci posse uti venderet quod,
cum pluris fundos haberet, ex illo solo fundo numquam 15
malum nuntium audisset. Itane vero? privatum haec 83.1
causa commovit; populum Romanum ne agrum Campanum
privatis gratis Rullo rogante tradat non commovebit? At
idem populus Romanus de hoc vectigali potest dicere quod
ille de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos annos vobis 5
fructum Mithridatico bello non tulit, Hispaniarum vectigal
temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliae civitatibus bello
fugitivorum M'. Aquilius etiam mutuum frumentum dedit;
at ex hoc vectigali numquam malus nuntius auditus est.
Cetera vectigalia belli difficultatibus adfliguntur; hoc vecti- 10
gali etiam belli difficultates sustentantur. Deinde in hac 84.1
adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest quod in
ceteris, agros desertos a plebe atque a cultura hominum
liberorum esse non oportere. Sic enim dico, si Campanus
ager dividatur, exturbari et expelli plebem ex agris, non 5
constitui et conlocari. Totus enim ager Campanus colitur
et possidetur a plebe, et a plebe optima et modestissima;
quod genus hominum optime moratum, optimorum et ara-
torum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus
eicitur. Atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis 10
subigendis exercitati, quo se subito conferant non habebunt;
his robustis et valentibus et audacibus xvirum satelliti-
bus agri Campani possessio tota tradetur, et, ut vos nunc
de vestris maioribus praedicatis: 'hunc agrum nobis
maiores nostri reliquerunt,' sic vestri posteri de vobis prae- 15
dicabunt: 'hunc agrum patres nostri acceptum a patribus
suis perdiderunt.' Equidem existimo: si iam campus Mar- 85.1
tius dividatur et uni cuique vestrum ubi consistat bini pedes
adsignentur, tamen promiscue toto quam proprie parva frui
parte malitis. Qua re etiam si ad vos esset singulos ali-
quid ex hoc agro perventurum qui vobis ostenditur, aliis 5
comparatur, tamen honestius eum vos universi quam singuli
possideretis. Nunc vero cum ad vos nihil pertineat, sed
paretur aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam
armato hosti, sic huic legi pro vestris agris resistetis?