Adiungit Stellatem campum agro Campano et in eo
|
2.85.10
|
duodena discribit in singulos homines iugera. Quasi vero
|
|
paulum differat ager Campanus a Stellati; sed multitudo,
|
86.1
|
Quirites, quaeritur qua illa omnia oppida compleantur.
|
|
Nam dixi antea lege permitti ut quae velint municipia, quas
|
|
velint veteres colonias colonis suis occupent. Calenum
|
|
municipium complebunt, Teanum oppriment, Atellam,
|
5
|
Cumas, Neapolim, Pompeios, Nuceriam suis praesidiis
|
|
devincient, Puteolos vero qui nunc in sua potestate sunt,
|
|
suo iure libertateque utuntur, totos novo populo atque
|
|
adventiciis copiis occupabunt. Tunc illud vexillum Cam-
|
|
panae coloniae vehementer huic imperio timendum Capuam
|
10
|
a xviris inferetur, tunc contra hanc Romam, communem
|
|
patriam omnium nostrum, illa altera Roma quaeretur. In
|
87.1
|
id oppidum homines nefarie rem publicam vestram trans-
|
|
ferre conantur, quo in oppido maiores nostri nullam omnino
|
|
rem publicam esse voluerunt, qui tris solum urbis in terris
|
|
omnibus, Carthaginem, Corinthum, Capuam, statuerunt
|
5
|
posse imperi gravitatem ac nomen sustinere. Deleta
|
|
Carthago est, quod cum hominum copiis, tum ipsa natura
|
|
ac loco, succincta portibus, armata muris, excurrere ex
|
|
Africa, imminere duabus fructuosissimis insulis populi
|
|
Romani videbatur. Corinthi vestigium vix relictum est.
|
10
|
Erat enim posita in angustiis atque in faucibus Graeciae sic
|
|
ut terra claustra locorum teneret et duo maria maxime
|
|
navigationi diversa paene coniungeret, cum pertenui dis-
|
|
crimine separentur. Haec quae procul erant a conspectu
|
|
imperi non solum adflixerunt sed etiam, ne quando recreata
|
15
|
exsurgere atque erigere se possent, funditus, ut dixi, sustu-
|
|
lerunt. De Capua multum est et diu consultatum; exstant
|
88.1
|
litterae, Quirites, publicae, sunt senatus consulta complura.
|
|
Statuerunt homines sapientes, si agrum Campanis ademis-
|
|
sent, magistratus, senatum, publicum ex illa urbe consilium
|
|
sustulissent, imaginem rei publicae nullam reliquissent, nihil
|
5
|
fore quod Capuam timeremus. Itaque hoc perscriptum in
|
|
monumentis veteribus reperietis, ut esset urbs quae res eas
|
|
quibus ager Campanus coleretur suppeditare posset, ut esset
|
|
locus comportandis condendisque fructibus, ut aratores
|
|
cultu agrorum defessi urbis domiciliis uterentur, idcirco illa
|
10
|
aedificia non esse deleta. Videte quantum intervallum sit
|
89.1
|
interiectum inter maiorum nostrorum consilia et inter
|
|
istorum hominum dementiam. Illi Capuam receptaculum
|
|
aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum
|
|
Campani agri esse voluerunt, hi expulsis aratoribus, effusis
|
5
|
ac dissipatis fructibus vestris eandem Capuam sedem novae
|
|
rei publicae constituunt, molem contra veterem rem publi-
|
|
cam comparant. Quod si maiores nostri existimassent
|
|
quemquam in tam inlustri imperio et tam praeclara populi
|
|
Romani disciplina <M.> Bruti aut P. Rulli similem futurum
|
10
|
—hos enim nos duos adhuc vidimus qui hanc rem publicam
|
|
Capuam totam transferre vellent—profecto nomen illius urbis
|
|
non reliquissent. Verum arbitrabantur Corinthi et Cartha-
|
90.1
|
gini, etiam si senatum et magistratus sustulissent agrumque
|
|
civibus ademissent, tamen non defore qui illa restituerent
|
|
atque qui ante omnia commutarent quam nos audire posse-
|
|
mus; hic vero in oculis senatus populique Romani nihil
|
5
|
posse exsistere quod non ante exstingui atque opprimi posset
|
|
quam plane exortum <esset> ac natum. Neque vero ea res
|
|
fefellit homines divina mente et consilio praeditos. Nam
|
|
post Q. Fulvium Q. Fabium consules, quibus consulibus
|
|
Capua devicta atque capta est, nihil est in illa urbe contra
|
10
|
hanc rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est
|
|
cogitatum. Multa postea bella gesta cum regibus, Philippo,
|
|
Antiocho, Persa, Pseudophilippo, Aristonico, Mithridate et
|
|
ceteris; multa praeterea bella gravia, Carthaginiense iii,
|
|
Corinthium, Numantinum; multae in hac re publica sedi-
|
15
|
tiones domesticae quas praetermitto; bella cum sociis,
|
|
Fregellanum, Marsicum; quibus omnibus domesticis exter-
|
|
nisque bellis Capua non modo non obfuit sed opportunissi-
|
|
mam se nobis praebuit et ad bellum instruendum et ad
|
|
exercitus ornandos et tectis ac sedibus suis recipiendos.
|
20
|
Homines non inerant in urbe qui malis contionibus, turbu-
|
91.1
|
lentis senatus consultis, iniquis imperiis rem publicam
|
|
miscerent et rerum novarum causam aliquam quaererent.
|
|
Neque enim contionandi potestas erat cuiquam nec consili
|
|
capiendi publici; non gloriae cupiditate efferebantur, pro-
|
5
|
pterea quod, ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas
|
|
esse non potest; non contentione, non ambitione discordes.
|
|
Nihil enim supererat de quo certarent, nihil quod contra
|
|
peterent, nihil ubi dissiderent. Itaque illam Campanam
|
|
adrogantiam atque intolerandam ferociam ratione et consilio
|
10
|
maiores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium
|
|
perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt quod
|
|
urbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum
|
|
in posterum providerunt quod nervis urbis omnibus exsectis
|
|
urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt. Haec
|
92.1
|
consilia maiorum M. Bruto, ut antea dixi, reprehendenda et
|
|
P. Rullo visa sunt; neque te, P. Rulle, omina illa M. Bruti
|
|
atque auspicia a simili furore deterrent. Nam et ipse qui
|
|
deduxit, et qui magistratum Capuae illo creante ceperunt, et
|
5
|
qui aliquam partem illius deductionis, honoris, muneris
|
|
attigerunt, omnis acerbissimas impiorum poenas pertulerunt.
|
|
Et quoniam <M.> Bruti atque illius temporis feci mentionem,
|
|
commemorabo id quod egomet vidi, cum venissem Capuam
|
|
colonia iam deducta L. Considio et Sex. Saltio, quem ad
|
10
|
modum ipsi loquebantur, 'praetoribus,' ut intellegatis quan-
|
|
tam locus ipse adferat superbiam, quae paucis diebus quibus
|
|
illo colonia deducta est perspici atque intellegi potuit.
|
|
Nam primum, id quod dixi, cum ceteris in coloniis iiviri
|
93.1
|
appellentur, hi se praetores appellari volebant. Quibus
|
|
primus annus hanc cupiditatem attulisset, nonne arbitramini
|
|
paucis annis fuisse consulum nomen appetituros? Deinde
|
|
anteibant lictores non cum bacillis, sed, ut hic praetoribus
|
5
|
urbanis anteeunt, cum fascibus bini. Erant hostiae maiores
|
|
in foro constitutae, quae ab his praetoribus de tribunali,
|
|
sicut a nobis consulibus, de consili sententia probatae ad
|
|
praeconem et ad tibicinem immolabantur. Deinde patres
|
|
conscripti vocabantur. Iam vero voltum Considi videre
|
10
|
ferendum vix erat. Quem hominem 'vegrandi macie torri-
|
|
dum' Romae contemptum, abiectum videbamus, hunc
|
|
Capuae Campano fastidio ac regio spiritu cum videremus,
|
|
Blossios mihi videbar illos videre ac Vibellios. Iam vero
|
94.1
|
qui metus erat tunicatorum illorum! et in Albana et Seplasia
|
|
quae concursatio percontantium quid praetor edixisset, ubi
|
|
cenaret, quo denuntiasset! Nos autem, hinc Roma qui
|
|
veneramus, iam non hospites, sed peregrini atque advenae
|
5
|
nominabamur. Haec qui prospexerint, maiores nostros
|
95.1
|
dico, Quirites, non eos in deorum immortalium numero
|
|
venerandos a nobis et colendos putatis? Quid enim
|
|
viderunt? Hoc quod nunc vos, quaeso, perspicite atque
|
|
cognoscite. Non ingenerantur hominibus mores tam a
|
5
|
stirpe generis ac seminis quam ex eis rebus quae ab ipsa
|
|
natura nobis ad vitae consuetudinem suppeditantur, quibus
|
|
alimur et vivimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces
|
|
non genere, sed natura loci, quod propter portus suos
|
|
multis et variis mercatorum et advenarum sermonibus ad
|
10
|
studium fallendi studio quaestus vocabantur. Ligures duri
|
|
atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo nisi multa
|
|
cultura et magno labore quaesitum. Campani semper
|
|
superbi bonitate agrorum et fructuum magnitudine, urbis
|
|
salubritate, descriptione, pulchritudine. Ex hac copia
|
15
|
atque omnium rerum adfluentia primum illa nata est adro-
|
|
gantia qua a maioribus nostris alterum Capua consulem
|
|
postularunt, deinde ea luxuries quae ipsum Hannibalem
|
|
armis etiam tum invictum voluptate vicit. Huc isti xviri
|
96.1
|
cum iↄↄ colonorum ex lege Rulli deduxerint, c decuriones,
|
|
x augures, vi pontifices constituerint, quos illorum animos,
|
|
quos impetus, quam ferociam fore putatis? Romam in
|
|
montibus positam et convallibus, cenaculis sublatam atque
|
5
|
suspensam, non optimis viis, angustissimis semitis, prae sua
|
|
Capua planissimo in loco explicata ac praeclarissime sita
|
|
inridebunt atque contemnent; agros vero Vaticanum et
|
|
Pupiniam cum suis opimis atque uberibus campis conferen-
|
|
dos scilicet non putabunt. Oppidorum autem finitimorum
|
10
|
illam copiam cum hac per risum ac iocum contendent;
|
|
Veios, Fidenas, Collatiam, ipsum hercle Lanuvium, Ariciam,
|
|
Tusculum cum Calibus, Teano, Neapoli, Puteolis, Cumis,
|
|
Pompeiis, Nuceria comparabunt. Quibus illi rebus elati et
|
97.1
|
inflati fortasse non continuo, sed certe, si paulum adsum-
|
|
pserint vetustatis ac roboris, non continebuntur; progredien-
|
|
tur, cuncta secum ferent. Singularis homo privatus, nisi
|
|
magna sapientia praeditus, vix cancellis et regionibus offici
|
5
|
magnis in fortunis et copiis continetur, nedum isti ab Rullo
|
|
et Rulli similibus conquisiti atque electi coloni Capuae in
|
|
domicilio superbiae atque in sedibus luxuriosis conlocati non
|
|
statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti, immo vero
|
|
etiam hoc magis quam illi veteres germanique Campani, quod
|
10
|
in vetere fortuna illos natos et educatos nimiae tamen rerum
|
|
omnium copiae depravabant, hi ex summa egestate in
|
|
eandem rerum abundantiam traducti non solum copia verum
|
|
etiam insolentia commovebuntur.
|
|