Et quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc 3.15.1
promulgarit ostendi, doceat ipse nunc ego quem posses-
sorem defendam, cum agrariae legi resisto. Silvam
Scantiam vendis; populus Romanus possidet; defendo.
Campanum agrum dividis; vos estis in possessione; non 5
cedo. Deinde Italiae, Siciliae ceterarumque provinciarum
possessiones venalis ac proscriptas hac lege video; vestra
sunt praedia, vestrae possessiones; resistam atque repu-
gnabo neque patiar a quoquam populum Romanum de suis
possessionibus me consule demoveri, praesertim, Quirites, 10
cum vobis nihil quaeratur. Hoc enim vos <in> errore 16.1
versari diutius non oportet. Num quis vestrum ad vim, ad
facinus, ad caedem accommodatus est? Nemo. Atqui ei
generi hominum, mihi credite, Campanus ager et praeclara
illa Capua servatur; exercitus contra vos, contra libertatem 5
vestram, contra Cn. Pompeium constituitur; contra hanc
urbem Capua, contra vos manus hominum audacissimorum,
contra Cn. Pompeium x duces comparantur. Veniant
et coram, quoniam me in vestram contionem vobis flagi-
tantibus evocaverunt, disserant. 10