Sic enim existimare debetis, Quirites, post hominum 4.4
memoriam rem nullam maiorem, magis periculosam, magis 5
ab omnibus vobis providendam neque a tribuno pl. sus-
ceptam neque a consule defensam neque ad populum
Romanum esse delatam. Agitur enim nihil aliud in hac
causa, Quirites, <nisi> ut nullum sit posthac in re publica
publicum consilium, nulla bonorum consensio contra impro- 10
borum furorem et audaciam, nullum extremis rei publicae
temporibus perfugium et praesidium salutis. Quae cum ita 5.1
sint, primum, quod in tanta dimicatione capitis, famae
fortunarumque omnium fieri necesse est, ab Iove Optimo
Maximo ceterisque dis deabusque immortalibus, quorum
ope et auxilio multo magis haec res publica quam ratione 5
hominum et consilio gubernatur, pacem ac veniam peto
precorque ab eis ut hodiernum diem et ad huius salutem
conservandam et ad rem publicam constituendam inluxisse
patiantur. Deinde vos, Quirites, quorum potestas proxime
ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro, 10
quoniam uno tempore vita C. Rabiri, hominis miserrimi
atque innocentissimi, salus rei publicae vestris manibus
suffragiisque permittitur, adhibeatis in hominis fortunis
misericordiam, in rei publicae salute sapientiam quam
soletis. 15
  Nunc quoniam, T. Labiene, diligentiae meae temporis 6.1
angustiis obstitisti meque ex comparato et constituto spatio
defensionis in semihorae articulum coegisti, parebitur et,
quod iniquissimum est, accusatoris condicioni et, quod
miserrimum, inimici potestati. Quamquam in hac prae- 5
scriptione semihorae patroni mihi partis reliquisti, consulis
ademisti, propterea quod ad defendendum prope modum
satis erit hoc mihi temporis, ad conquerendum vero parum.
Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc 7.1
violatos esse dixisti pluribus verbis tibi respondendum
putas; quo in crimine nihil est umquam abs te dictum,
nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio. In
quo ego demiror meminisse te quid obiecerit C. Rabirio 5
Macer inimicus, oblitum esse quid aequi et iurati iudices
iudicarint. An de peculatu facto aut de tabulario incenso 8.1
longa oratio est expromenda? quo in crimine propinquus
C. Rabiri iudicio clarissimo, C. Curtius, pro virtute sua est
honestissime liberatus, ipse vero Rabirius non modo in
iudicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem 5
suspicionem verbo est umquam vocatus. An de sororis
filio diligentius respondendum est? quem ab hoc necatum
esse dixisti, cum ad iudici moram familiaris funeris
excusatio quaereretur. Quid enim est tam veri simile quam
cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse, 10
atque ita cariorem ut alter vita crudelissime privaretur,
cum alteri ad prolationem iudici biduum quaereretur? An
de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de
civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut
necatis plura dicenda sunt, cum tanto studio C. Rabirius 15
totius Apuliae, singulari voluntate Campaniae ornetur,
cumque ad eius propulsandum periculum non modo
homines sed prope regiones ipsae convenerint, aliquanto
etiam latius excitatae quam ipsius vicinitatis nomen ac
termini postulabant? Nam quid ego ad id longam ora- 20
tionem comparem quod est in eadem multae inrogatione
praescriptum, hunc nec suae nec alienae pudicitiae
pepercisse? Quin etiam suspicor eo mihi semihoram ab 9.1
Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem.
Ergo ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant
intellegis mihi semihoram istam nimium longam fuisse.