PRO L. MVRENA ORATIO
  Quae precatus a dis immortalibus sum, iudices, more 1.1
institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centu-
riatis L. Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi fidei
magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque
feliciter eveniret, eadem precor ab isdem dis immortalibus 5
ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum,
et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani
voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis po-
puloque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiam-
que adferat. Quod si illa sollemnis comitiorum precatio 10
consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim
et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem
ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic
consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter
prospereque eveniret. Quae cum ita sint, iudices, et cum 2.1
omnis deorum immortalium potestas aut translata sit ad
vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem
vestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus com-
mendavit, ut eiusdem hominis voce et declaratus consul 5
et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque
omnium civium salute tueatur.
  Et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab
accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa
est, ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso 10
pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidem tempore
sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo
facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore
fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare
possim. 15