Negat esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei 6.1
publicae intra moenia molientem verbis et paene imperio
ex urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere. Ego
autem has partis lenitatis et misericordiae quas me natura
ipsa docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis seve- 5
ritatisque personam non appetivi, sed ab re publica mihi
impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo
periculo civium postulabat. Quod si tum, cum res publica
vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehe-
mens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum 10
omnes me causae ad misericordiam atque ad humanitatem
vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetu-
dinique servire? Ac de officio defensionis meae ac de
ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte
orationis dicendum nobis erit. 15
  Sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque 7.1
ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio
commovebat qui gravissime et acerbissime <se> ferre dixit me
familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Murenae
contra se defendere. Huic ego, iudices, satis facere cupio 5
vosque adhibere arbitros. Nam cum grave est vere accusari
in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est negle-
gendum. Ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia
studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse
confiteor et praestitisse arbitror. Nihil tibi consulatum 10
petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso
aut a consule postulandum. Abiit illud tempus; mutata
ratio est. Sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra
honorem Murenae quantum tu a me postulare ausus sis,
tantum debuisse, contra salutem nihil debere. Neque 8.1
enim, si tibi tum cum peteres <consulatum studui, nunc> cum
Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo.
Atque hoc non modo non laudari sed ne concedi quidem
potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos 5
defendamus. Mihi autem cum Murena, iudices, et magna
et vetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser.
Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem in honoris
contentione superata est. Quae si causa non esset, tamen
vel dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est 10
amplitudo summam mihi superbiae crudelitatisque infamiam
inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis
amplissimi causam tanti periculi repudiassem. Neque enim
iam mihi licet neque est integrum ut meum laborem homi-
num periculis sublevandis non impertiam. Nam cum 15
praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea
nemini, sic <existimo, labores quos in petitione> exceperis, eos,
cum adeptus sis, deponere, esse hominis et astuti et ingrati.
Quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae 9.1
<infamia>, nulla superbiae turpitudo, nulla inhumanitatis culpa
suscipitur, ego vero libenter desino. Sin autem fuga laboris
desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum ne-
glectio improbitatem coarguit, nimirum haec causa est eius 5
modi quam nec industrius quisquam nec misericors nec
officiosus deserere possit. Atque huiusce rei coniecturam
de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. Nam si tibi
necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure
consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato 10
illum ipsum quem contra veneris causa cadere, noli tam
esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant,
nostros etiam amicis putes clausos esse oportere. Etenim 10.1
si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc
idem Q. Hortensio, M. Crasso, clarissimis viris, si item
ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari
accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non 5
haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri
patronum deesse voluerunt. Ego vero, iudices, ipse me
existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, su-
perbum si consuli defuissem. Qua re quod dandum est
amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non 10
secus ac si meus esset frater, qui mihi est carissimus, isto
in loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita
moderabor ut meminerim me contra amici studium pro
amici periculo dicere.