Et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam 23.1
filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari
ut istud nescio quid quod tanto opere didicisti praeclarum
aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae,
gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni 5
honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius
civile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam,
nullam esse in ista disciplina munitam ad consulatum viam.
Omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia con-
cilient, et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem 10
debent habere. Summa dignitas est in eis qui militari 24.1
laude antecellunt; omnia enim quae sunt in imperio et in
statu civitatis ab his defendi et firmari putantur; summa
etiam utilitas, si quidem eorum consilio et periculo cum re
publica tum etiam nostris rebus perfrui possumus. Gravis 5
etiam illa est et plena dignitatis dicendi facultas quae saepe
valuit in consule deligendo, posse consilio atque oratione
et senatus et populi et eorum qui res iudicant mentis per-
movere. Quaeritur consul qui dicendo non numquam
comprimat tribunicios furores, qui concitatum populum 10
flectat, qui largitioni resistat. Non mirum, si ob hanc
facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum
consecuti sunt, praesertim cum haec eadem res plurimas
gratias, firmissimas amicitias, maxima studia pariat. Quo-
rum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est. Primum 25.1
dignitas in tam tenui scientia non potest esse; res enim
sunt parvae, prope in singulis litteris atque interpunctionibus
verborum occupatae. Deinde, etiam si quid apud maiores
nostros fuit in isto studio admirationis, id enuntiatis vestris 5
mysteriis totum est contemptum et abiectum. Posset agi
lege necne pauci quondam sciebant; fastos enim volgo non
habebant. Erant in magna potentia qui consulebantur;
a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur. Inven-
tus est scriba quidam, Cn. Flavius, qui cornicum oculos con- 10
fixerit et singulis diebus ediscendis fastos populo proposuerit
et ab ipsis <his> cautis iuris consultis eorum sapientiam com-
pilarit. Itaque irati illi, quod sunt veriti ne dierum ratione
pervolgata et cognita sine sua opera lege <agi> posset, verba
quaedam composuerunt ut omnibus in rebus ipsi inter- 15
essent. Cum hoc fieri bellissime posset: 'Fundus Sabinus 26.1
meus est.' 'Immo meus,' deinde iudicium, noluerunt.
'Fvndvs' inquit 'qvi est in agro qvi sabinvs vocatvr.'
Satis verbose; cedo quid postea? 'evm ego ex ivre Qviri-
tivm mevm esse aio.' Quid tum? 'inde ibi ego te ex 5
ivre manvm consertvm voco.' Quid huic tam loquaciter
litigioso responderet ille unde petebatur non habebat.
Transit idem iuris consultus tibicinis Latini modo. 'Vnde
tv me' inquit 'ex ivre manvm consertvm vocasti,
inde ibi ego te revoco.' Praetor interea ne pulchrum 10
se ac beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loque-
retur, ei quoque carmen compositum est cum ceteris rebus
absurdum tum vero in illo: 'Svis vtrisqve svperstitibvs
praesentibvs istam viam dico; ite viam.' Praesto aderat
sapiens ille qui inire viam doceret. 'Redite viam.' Eo- 15
dem duce redibant. Haec iam tum apud illos barbatos
ridicula, credo, videbantur, homines, cum recte atque in
loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem
statim redirent. Isdem ineptiis fucata sunt illa omnia:
'Qvando te in ivre conspicio' et haec: 'Anne tv dicas 20
qva ex cavsa vindicaveris?' Quae dum erant occulta,
necessario ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero
pervolgata atque in manibus iactata et excussa, inanissima
prudentiae reperta sunt, fraudis autem et stultitiae plenis-
sima. Nam, cum permulta praeclare legibus essent con- 27.1
stituta, ea iure consultorum ingeniis pleraque corrupta
ac depravata sunt. Mulieres omnis propter infirmitatem
consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt; hi
invenerunt genera tutorum quae potestate mulierum contine- 5
rentur. Sacra interire illi noluerunt; horum ingenio senes
ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum causa
reperti sunt. In omni denique iure civili aequitatem reli-
querunt, verba ipsa tenuerunt, ut, quia in alicuius libris
exempli causa id nomen invenerant, putarunt omnis mulieres 10
quae coemptionem facerent 'Gaias' vocari. Iam illud mihi
quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos,
post tot annos etiam nunc statuere non potuisse utrum
'diem tertium' an 'perendinum,' 'iudicem' an 'arbitrum,'
'rem' an 'litem' dici oporteret. Itaque, ut dixi, dignitas 28.1
in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus
fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam
minus. Quod enim omnibus patet et aeque promptum est
mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest. 5
Itaque non modo benefici conlocandi spem sed etiam illud
quod aliquamdiu fuit 'Licet consvlere?' iam perdidistis.
Sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque
extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis quicquam
valet. Peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod 10
sciunt omnes nullo modo possunt inter se discrepare. Diffi-
cilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et
minime obscuris litteris continetur. Itaque si mihi, homini
vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo me
iuris consultum esse profitebor. Etenim quae de scripto 15
aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen quicquam tam
anguste scriptum est quo ego non possim 'Qva de re
agitvr' addere; quae consuluntur autem, minimo periculo
respondentur. Si id quod oportet responderis, idem videare
respondisse quod Servius; sin aliter, etiam controversum 20
ius nosse et tractare videare. Quapropter non solum illa 29.1
gloria militaris vestris formulis atque actionibus anteponenda
est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti
vestrae exercitationi ad honorem antecellit. Itaque mihi
videntur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id 5
adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi.
Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citha-
roedi fieri non potuerint, sic nos videmus, qui oratores
evadere non potuerint, eos ad iuris studium devenire.
Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa 10
autem gratia. Etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis
qui dicunt salus ipsa petitur. Deinde vestra responsa atque
decreta et evertuntur saepe dicendo et sine defensione
orationis firma esse non possunt. In qua si satis profecis-
sem, parcius de eius laude dicerem; nunc nihil de me dico, 15
sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt.