At accusat <C.> Corneli filius et id aeque valere debet ac 51.1
si pater indicaret. O patrem Cornelium sapientem qui, quod
praemi solet esse in indicio, reliquerit, quod turpitudinis in
confessione, id per accusationem fili susceperit! Sed quid
est tandem quod indicat per istum puerum Cornelius? Si 5
vetera, mihi ignota, cum Hortensio communicata, respondit
Hortensius; sin, ut ais, illum conatum Autroni et Catilinae,
cum in campo consularibus comitiis, quae a me habita sunt,
caedem facere voluerunt, Autronium tum in campo vidimus
—sed quid dixi vidisse nos? ego vidi; vos enim tum, iudi- 10
ces, nihil laborabatis neque suspicabamini, ego tectus prae-
sidio firmo amicorum Catilinae tum et Autroni copias et
conatum repressi. Num quis est igitur qui tum dicat in 52.1
campum aspirasse Sullam? Atqui, si tum se cum Catilina
societate sceleris coniunxerat, cur ab eo discedebat, cur cum
Autronio non erat, cur in pari causa non paria signa criminis
reperiuntur? Sed quoniam Cornelius ipse etiam nunc de 5
indicando dubitat, <et,> ut dicitis, informat ad hoc adumbratum
indicium filium, quid tandem de illa nocte dicit, cum inter
falcarios ad M. Laecam nocte ea quae consecuta est posterum
diem Nonarum Novembrium me consule Catilinae denuntia-
tione convenit? quae nox omnium temporum coniurationis 10
acerrima fuit atque acerbissima. Tum Catilinae dies exeundi,
tum ceteris manendi condicio, tum discriptio totam per ur-
bem caedis atque incendiorum constituta est; tum tuus
pater, Corneli, id quod tandem aliquando confitetur, illam
sibi officiosam provinciam depoposcit ut, cum prima luce 15
consulem salutatum veniret, intromissus et meo more et iure
amicitiae me in meo lectulo trucidaret. Hoc tempore, cum 53.1
arderet acerrime coniuratio, cum Catilina egrederetur ad
exercitum, Lentulus in urbe relinqueretur, Cassius incendiis,
Cethegus caedi praeponeretur, Autronio ut occuparet Etru-
riam praescriberetur, cum omnia ornarentur, instruerentur, 5
pararentur, ubi fuit Sulla, Corneli? num Romae? Immo
longe afuit. Num in eis regionibus quo se Catilina inferebat?
Multo etiam longius. Num in agro Camerti, Piceno, Gallico,
quas in oras maxime quasi morbus quidam illius furoris per-
vaserat? Nihil vero minus. Fuit enim, ut iam ante dixi, 10
Neapoli, fuit in ea parte Italiae quae maxime ista suspicione
caruit. Quid ergo indicat aut quid adfert aut ipse Cornelius 54.1
aut vos qui haec ab illo mandata defertis? Gladiatores
emptos esse Fausti simulatione ad caedem ac tumultum?
'Ita prorsus; interpositi sunt gladiatores.' Quos testamento
patris deberi videmus. 'Adrepta est familia.' Quae si esset 5
praetermissa, posset alia familia Fausti munus praebere.
Vtinam quidem haec ipsa non modo iniquorum invidiae sed
aequorum exspectationi satis facere posset! 'Properatum
vehementer est, cum longe tempus muneris abesset.' Quasi
vero tempus dandi muneris non valde appropinquaret. 'Nec 10
opinante Fausto, cum is neque sciret neque vellet, familia
est comparata.' At litterae sunt Fausti, per quas ille preci- 55.1
bus a P. Sulla petit ut emat gladiatores et ut hos ipsos emat,
neque solum ad Sullam missae sed ad L. Caesarem, Q. Pom-
peium, C. Memmium, quorum de sententia tota res gesta
est. 'At praefuit familiae Cornelius, <libertus eius>.' Iam si 5
in paranda familia nulla suspicio est, quis praefuerit nihil ad
rem pertinet; sed tamen munere servili obtulit se ad ferra-
menta prospicienda, praefuit vero numquam, eaque res omni
tempore per Bellum, Fausti libertum, administrata est.