Duae coniurationes abs te, Torquate, constituuntur, una 11.1
quae Lepido et Volcatio consulibus patre tuo consule
designato facta esse dicitur, altera quae me consule; harum
in utraque Sullam dicis fuisse. Patris tui, fortissimi viri
atque optimi consulis, scis me consiliis non interfuisse; scis 5
me, cum mihi summus tecum usus esset, tamen illorum
expertem temporum et sermonum fuisse, credo quod nondum
penitus in re publica versabar, quod nondum ad propositum
mihi finem honoris perveneram, quod me ambitio et
forensis labor ab omni illa cogitatione abstrahebat. Quis 12.1
ergo intererat vestris consiliis? Omnes hi quos vides huic
adesse et in primis Q. Hortensius; qui cum propter honorem
ac dignitatem atque animum eximium in rem publicam, tum
propter summam familiaritatem summumque amorem in 5
patrem tuum cum communibus tum praecipuis patris tui
periculis commovebatur. Ergo istius coniurationis crimen
defensum ab eo est qui interfuit, qui cognovit, qui particeps
et consili vestri fuit et timoris; cuius in hoc crimine pro-
pulsando cum esset copiosissima atque ornatissima oratio, 10
tamen non minus inerat auctoritatis in ea quam facultatis.
Illius igitur coniurationis quae facta contra vos, delata ad
vos, a vobis prolata esse dicitur, ego testis esse non potui;
non modo animo nihil comperi, sed vix ad auris meas istius
suspicionis fama pervenit. Qui vobis in consilio fuerunt, 13.1
qui vobiscum illa cognorunt, quibus ipsis periculum tum
conflari putabatur, qui Autronio non adfuerunt, qui in illum
testimonia gravia dixerunt, hunc defendunt, huic adsunt, in
huius periculo declarant se non crimine coniurationis, ne 5
adessent ceteris, sed hominum maleficio deterritos esse. Mei
consulatus autem tempus et crimen maximae coniurationis
a me defendetur. Atque haec inter nos partitio defensionis
non est fortuito, iudices, nec temere facta; sed cum videre-
mus eorum criminum nos patronos adhiberi quorum testes 10
esse possemus, uterque nostrum id sibi suscipiendum putavit
de quo aliquid scire ipse atque existimare potuisset. Et 14.1
quoniam de criminibus superioris coniurationis Hortensium
diligenter audistis, de hac coniuratione quae me consule facta
est hoc primum attendite.