Propter hanc igitur tantam dissimilitudinem hominum 17.12
atque causarum dissimilem me in utroque praebui. Venie- 18.1
bat enim ad me et saepe veniebat Autronius multis cum
lacrimis supplex ut se defenderem, et se meum condisci-
pulum in pueritia, familiarem in adulescentia, conlegam in
quaestura commemorabat fuisse; multa mea in se, non nulla 5
etiam sua in me proferebat officia. Quibus ego rebus, iudices,
ita flectebar animo atque frangebar ut iam ex memoria quas
mihi ipsi fecerat insidias deponerem, ut iam immissum esse
ab eo C. Cornelium qui me in meis sedibus, in conspectu
uxoris ac liberorum meorum trucidaret obliviscerer. Quae 10
si de uno me cogitasset, qua mollitia sum animi ac lenitate,
numquam me hercule illius lacrimis ac precibus restitissem;
sed cum mihi patriae, cum vestrorum periculorum, cum 19.1
huius urbis, cum illorum delubrorum atque templorum, cum
puerorum infantium, cum matronarum ac virginum veniebat
in mentem, et cum illae infestae ac funestae faces univer-
sumque totius urbis incendium, cum tela, cum caedes, cum 5
civium cruor, cum cinis patriae versari ante oculos atque
animum memoria refricare coeperat, tum denique ei resiste-
bam, neque solum illi hosti ac parricidae sed his etiam
propinquis illius, Marcellis, patri et filio, quorum alter apud
me parentis gravitatem, alter fili suavitatem obtinebat; 10
neque me arbitrabar sine summo scelere posse, quod male-
ficium in aliis vindicassem, idem in illorum socio, cum
scirem, defendere. Atque idem ego neque P. Sullam sup- 20.1
plicem ferre, neque eosdem Marcellos pro huius periculis
lacrimantis aspicere, neque huius M. Messalae, hominis
necessarii, preces sustinere potui; neque enim est causa
adversata naturae, nec homo nec res misericordiae meae 5
repugnavit. Nusquam nomen, nusquam vestigium fuerat,
nullum crimen, nullum indicium, nulla suspicio. Suscepi
causam, Torquate, suscepi, et feci libenter ut me, quem boni
constantem, ut spero, semper existimassent, eundem ne
improbi quidem crudelem dicerent. 10