| PRO ARCHIA POETA ORATIO | |
| Si quid est in me ingeni, iudices, quod sentio quam sit | 1.1 |
| exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non | |
| infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce rei ratio | |
| aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, | |
| a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, | 5 |
| earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum | |
| a me repetere prope suo iure debet. Nam quoad longissime | |
| potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et | |
| pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens | |
| hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad in- | 10 |
| grediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si | |
| haec vox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis | |
| aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opi- | |
| tulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum | |
| est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. Ac | 2.1 |
| ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod alia quae- | |
| dam in hoc facultas sit ingeni neque haec dicendi ratio aut | |
| disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam | |
| dediti fuimus. Etenim omnes artes quae ad humanitatem | 5 |
| pertinent habent quoddam commune vinclum et quasi co- | |
| gnatione quadam inter se continentur. Sed ne cui vestrum | 3.1 |
| mirum esse videatur, me in quaestione legitima et in iudicio | |
| publico, cum res agatur apud praetorem populi Romani, | |
| lectissimum virum, et apud severissimos iudices, tanto con- | |
| ventu hominum ac frequentia hoc uti genere dicendi quod | 5 |
| non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi | |
| sermone abhorreat, quaeso a vobis ut in hac causa mihi | |
| detis hanc veniam accommodatam huic reo, vobis, quem | |
| ad modum spero, non molestam, ut me pro summo poeta | |
| atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu hominum | 10 |
| litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique prae- | |
| tore exercente iudicium, patiamini de studiis humanitatis | |
| ac litterarum paulo loqui liberius, et in eius modi persona | |
| quae propter otium ac studium minime in iudiciis peri- | |
| culisque tractata est uti prope novo quodam et inusitato | 15 |
| genere dicendi. Quod si mihi a vobis tribui concedique | 4.1 |
| sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium non modo | |
| non segregandum, cum sit civis, a numero civium verum | |
| etiam, si non esset, putetis asciscendum fuisse. |