ORATIO CVM SENATVI GRATIAS
EGIT
  Si, patres conscripti, pro vestris immortalibus in me 1.1
fratremque meum liberosque nostros meritis parum vobis
cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne meae naturae
potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuen-
dum putetis. Quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, 5
quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredi-
bile genus orationis, quo quisquam possit vestra in nos
universa promerita non dicam complecti orando, sed per-
censere numerando? qui mihi fratrem optatissimum, me
fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis liberos, qui 10
dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem
publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundius, qui
denique nosmet ipsos nobis reddidistis. Quod si parentes 2.1
carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita, patri-
monium, libertas, civitas tradita est, si deos immortalis,
quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti
sumus, si populum Romanum, cuius honoribus in amplissimo 5
consilio et in altissimo gradu dignitatis atque in hac omnium
terrarum arce conlocati sumus, si hunc ipsum ordinem, a
quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati, im-
mensum quiddam et infinitum est quod vobis debeamus,
qui vestro singulari studio atque consensu parentum bene- 10
ficia, deorum immortalium munera, populi Romani honores,
vestra de me multa iudicia nobis uno tempore omnia reddi-
distis, ut, cum multa vobis, magna populo Romano, innu-
merabilia parentibus, omnia dis immortalibus debeamus,
haec antea singula per illos habuerimus, nunc universa per 15
vos reciperarimus.