Verum haec missa facio; illud quaero, is homo <qui>, ut 76.1
tute dicis, numquam inter homines fuerit, per quos
homines hoc tantum facinus, tam occultum, absens prae-
sertim, conficere potuerit. Multa sunt falsa, iudices, quae
tamen argui suspiciose possunt; in his rebus si suspicio 5
reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius
occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo,
misit alicui sicario qui Romae noverat neminem. Arcessi-
vit aliquem. Quem aut quando? Nuntium misit. Quem
aut ad quem? Pretio, gratia, spe, promissis induxit aliquem. 10
Nihil horum ne confingi quidem potest; et tamen causa de
parricidio dicitur.
  Reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immor- 77.1
tales, rem miseram et calamitosam! Quid? In tali crimine
quod innocenti saluti solet esse ut servos in quaestionem
polliceatur, id Sex. Roscio facere non licet? Vos qui hunc
accusatis omnis eius servos habetis; unus puer victus 5
cotidiani administer ex tanta familia Sex. Roscio relictus
non est. Te nunc appello, P. Scipio, te, <M.> Metelle; vobis
advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos
in quaestionem ab adversariis Sex. Roscius postulavit;
meministisne T. Roscium recusare? Quid? ei servi ubi 10
sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; apud eum sunt in
honore et in pretio. Etiam nunc ut ex eis quaeratur ego
postulo, hic orat atque obsecrat. Quid facitis? cur recu- 78.1
satis? Dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit
Sex. Roscius occisus, ab eone qui propter illius mortem in
egestate et <in> insidiis versatur, cui ne quaerendi quidem de
morte patris potestas permittitur, an ab eis qui quaestionem 5
fugitant, bona possident, in caede atque ex caede vivunt.
Omnia, iudices, in hac causa sunt misera atque indigna;
tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius proferri
potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem
habere filio non licet! Ne tam diu quidem dominus erit 10
in suos dum ex eis de patris morte quaeratur? Veniam,
neque ita multo postea, ad hunc locum; nam hoc totum
ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum
pollicitus sum, cum Eruci crimina diluissem.