Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum
|
15.1
|
genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi
|
|
verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque
|
|
hospitiis florens hominum nobilissimorum. Nam cum Me-
|
|
tellis, Serviliis, Scipionibus erat ei non modo hospitium
|
5
|
verum etiam domesticus usus et consuetudo, quas, ut ae-
|
|
quum est, familias honestatis amplitudinisque gratia nomino.
|
|
Itaque ex suis omnibus commodis hoc solum filio reliquit;
|
|
nam patrimonium domestici praedones vi ereptum possi-
|
|
dent, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque pater-
|
10
|
nis defenditur. Hic cum omni tempore nobilitatis fautor
|
16.1
|
fuisset tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium
|
|
dignitas et salus in discrimen veniret, praeter ceteros in ea
|
|
vicinitate eam partem causamque opera, studio, auctoritate
|
|
defendit. Etenim rectum putabat pro eorum honestate se
|
5
|
pugnare propter quos ipse honestissimus inter suos numera-
|
|
batur. Postea quam victoria constituta est ab armisque
|
|
recessimus, cum proscriberentur homines atque ex omni
|
|
regione caperentur ei qui adversarii fuisse putabantur, erat
|
|
ille Romae frequens atque in foro et in ore omnium cotidie
|
10
|
versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur
|
|
quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.
|
|
Erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis,
|
17.1
|
quorum alterum sedere in accusatorum subselliis video,
|
|
alterum tria huiusce praedia possidere audio; quas inimi-
|
|
citias si tam cavere potuisset quam metuere solebat viveret.
|
|
Neque enim, iudices, iniuria metuebat. Nam duo isti sunt
|
5
|
T. Roscii, quorum alteri Capitoni cognomen est, iste qui
|
|
adest Magnus vocatur, homines eius modi: alter plurima-
|
|
rum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic autem
|
|
nuper se ad eum lanistam contulit, qui<que> ante hanc pugnam
|
|
tiro esset quod sciam, facile ipsum magistrum scelere auda-
|
10
|
ciaque superavit. Nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae,
|
18.1
|
T. autem iste Roscius Romae, cum hic filius adsiduus in
|
|
praediis esset cumque se voluntate patris rei familiari vitae-
|
|
que rusticae dedisset, ipse autem frequens Romae esset,
|
|
occiditur ad balneas Pallacinas rediens a cena Sex. Roscius.
|
5
|
Spero ex hoc ipso non esse obscurum ad quem suspicio
|
|
malefici pertineat; verum id quod adhuc est suspiciosum
|
|
nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudi-
|
|
catote.
|
|