DE DOMO SVA AD PONTIFICES
|
|
ORATIO
|
|
Cum multa divinitus, pontifices, a maioribus nostris inventa
|
1.1
|
atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod eosdem
|
|
et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae
|
|
praeesse voluerunt, ut amplissimi et clarissimi cives rem pu-
|
|
blicam bene gerendo religiones, religiones sapienter inter-
|
5
|
pretando rem publicam conservarent. Quod si ullo tempore
|
|
magna causa in sacerdotum populi Romani iudicio ac pote-
|
|
state versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae
|
|
dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di
|
|
penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei,
|
10
|
potestati commissa creditaque esse videantur. Vobis ho-
|
2.1
|
dierno die constituendum est utrum posthac amentis ac
|
|
perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium
|
|
praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione
|
|
armare malitis. Nam si illa labes ac flamma rei publicae suum
|
5
|
illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate
|
|
humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae
|
|
caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium,
|
|
alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra au-
|
|
ctoritate sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum
|
10
|
in re publica ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis pro-
|
|
dita gesta sunt rescinduntur, erit causa cur consilium maio-
|
|
rum in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac
|
|
merito laudare possimus. Sed quoniam ille demens, si ea
|
3.1
|
quae per hos dies ego in senatu de re publica sensi vituperas-
|
|
set, aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum puta-
|
|
vit, omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis
|
|
furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio,
|
5
|
cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam
|
|
diuturna impunitate munivit.
|
|