Esto, non fuit in me poena ulla peccati; at fuit iudici.
|
77.1
|
Cuius? quis me umquam ulla lege interrogavit? quis
|
|
postulavit? quis diem dixit? Potest igitur damnati poenam
|
|
sustinere indemnatus? est hoc tribunicium, est populare?
|
|
Quamquam ubi tu te popularem, nisi cum pro populo fecisti,
|
5
|
potes dicere? Sed, cum hoc iuris a maioribus proditum sit,
|
|
ut nemo civis Romanus aut libertatem aut civitatem possit
|
|
amittere, nisi ipse auctor factus sit, quod tu ipse potuisti in
|
|
tua causa discere (credo enim, quamquam in illa adopta-
|
|
tione legitime factum est nihil, tamen te esse interrogatum
|
10
|
auctorne esses, ut in te P. Fonteius vitae necisque potestatem
|
|
haberet, ut in filio), quaero, si aut negasses aut tacuisses, si
|
|
tamen id xxx curiae iussissent, num id iussum esset ratum?
|
|
certe non. Quid ita? quia ius a maioribus nostris, qui non
|
|
ficte et fallaciter populares sed vere et sapienter fuerunt, ita
|
15
|
comparatum est ut civis Romanus libertatem nemo possit
|
|
invitus amittere. Quin etiam si decemviri sacramentum in
|
78.1
|
libertatem iniustum iudicassent, tamen, quotienscumque
|
|
vellet quis, hoc in genere solo rem iudicatam referri posse
|
|
voluerunt; civitatem vero nemo umquam ullo populi iussu
|
|
amittet invitus. Qui cives Romani in colonias Latinas
|
5
|
proficiscebantur fieri non poterant Latini, nisi erant auctores
|
|
facti nomenque dederant: qui erant rerum capitalium
|
|
condemnati non prius hanc civitatem amittebant quam erant
|
|
in eam recepti, quo vertendi, hoc est mutandi, soli causa
|
|
venerant. Id autem ut esset faciundum, non ademptione
|
10
|
civitatis, sed tecti et aquae et ignis interdictione faciebant.
|
|
Populus Romanus L. Sulla dictatore ferente comitiis cen-
|
79.1
|
turiatis municipiis civitatem ademit: ademit eisdem agros.
|
|
De agris ratum est; fuit enim populi potestas; de civitate
|
|
ne tam diu quidem valuit quam diu illa Sullani temporis
|
|
arma valuerunt. An vero Volaterranis, cum etiam tum
|
5
|
essent in armis, L. Sulla victor re publica reciperata comitiis
|
|
centuriatis civitatem eripere non potuit, hodieque Volaterrani
|
|
non modo cives, sed etiam optimi cives fruuntur nobiscum
|
|
simul hac civitate: consulari homini P. Clodius eversa re
|
|
publica civitatem adimere potuit concilio advocato, conductis
|
10
|
operis non solum egentium, sed etiam servorum, Fidulio
|
|
principe, qui se illo die confirmat Romae non fuisse? Quod
|
80.1
|
si non fuit, quid te audacius, qui eius nomen incideris?
|
|
quid desperatius, qui ne ementiendo quidem potueris
|
|
auctorem adumbrare meliorem? Sin autem is primus scivit,
|
|
quod facile potuit, <qui> propter inopiam tecti in foro per-
|
5
|
noctasset, cur non iuret se Gadibus fuisse, cum tu te fuisse
|
|
Interamnae probaveris? Hoc tu igitur, homo popularis,
|
|
iure munitam civitatem et libertatem nostram putas esse
|
|
oportere, ut, si tribuno plebis rogante 'Velitis ivbeatisne'
|
|
Fidulii centum se velle et iubere dixerint, possit unus quisque
|
10
|
nostrum amittere civitatem? Tum igitur maiores nostri
|
|
populares non fuerunt, qui de civitate et libertate ea iura
|
|
sanxerunt quae nec vis temporum nec potentia magistratuum
|
|
nec <praetorum decreta> nec denique universi populi Romani
|
|
potestas, quae ceteris in rebus est maxima, labefactare
|
15
|
possit. At tu etiam, ereptor civitatis, legem de iniuriis
|
81.1
|
publicis tulisti Anagnino nescio cui Menullae pergratam, qui
|
|
tibi ob eam legem statuam in meis aedibus posuit, ut locus
|
|
ipse in tanta tua iniuria legem et inscriptionem statuae
|
|
refelleret; quae res municipibus Anagninis multo maiori
|
5
|
dolori fuit quam quae idem ille gladiator scelera Anagniae
|
|
fecerat. Quid? si ne scriptum quidem umquam est in ista
|
82.1
|
ipsa rogatione, quam se Fidulius negat scivisse, tu autem,
|
|
ut acta tui praeclari tribunatus hominis dignitate cohonestes,
|
|
auctorem amplexeris—sed tamen, si nihil de me tulisti quo
|
|
minus essem non modo in civium numero, sed etiam in
|
5
|
eo loco in quo me honores populi Romani conlocarunt,
|
|
tamenne eum tua voce violabis quem post nefarium scelus
|
|
consulum superiorum tot vides iudiciis senatus, populi
|
|
Romani, Italiae totius honestatum, quem ne tunc quidem
|
|
cum aberam negare poteras esse tua lege senatorem? Vbi
|
10
|
enim tuleras ut mihi aqua et igni interdiceretur? quod
|
|
C. Gracchus de P. Popilio, Saturninus de Metello tulit,
|
|
homines seditiosissimi de optimis ac fortissimis civibus:
|
|
non ut esset interdictum, quod ferri non poterat, tulerunt,
|
|
sed ut interdiceretur. Vbi cavisti ne meo me loco censor
|
15
|
in senatum legeret? quod de omnibus, etiam quibus dam-
|
|
natis interdictum est, scriptum est in legibus. Quaere haec
|
83.1
|
ex Clodio, scriptore legum tuarum, iube adesse; latitat
|
|
omnino, sed, si requiri iusseris, invenient hominem apud
|
|
sororem tuam occultantem se capite demisso. Sed si patrem
|
|
tuum, civem medius fidius egregium dissimilemque vestri,
|
5
|
nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo
|
|
tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem
|
|
illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum
|
|
—si in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter
|
|
vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus
|
10
|
non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati
|
|
poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem
|
|
rogatione praescripta est? Ac vide quid intersit inter illum
|
84.1
|
iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicio-
|
|
nemque nostram. Patrem tuum, civem optimum, clarissimi
|
|
viri filium, qui si viveret, qua severitate fuit, tu profecto non
|
|
viveres, L. Philippus censor avunculum suum praeteriit in
|
5
|
recitando senatu. Nihil enim poterat dicere qua re rata non
|
|
essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsis
|
|
temporibus censorem esse voluisset: me L. Cotta, homo
|
|
censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum
|
|
ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse. Quis
|
85.1
|
in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum
|
|
testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit
|
|
quod [et] si adessem? quis me non modo civis, sed socius
|
|
recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? Denique
|
5
|
universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias
|
|
agendas censuit civitatibus iis quae M. Tullium—tantumne?
|
|
immo etiam—civem optime de re publica meritum, recepis-
|
|
sent. Et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse
|
|
civem quem eiectum universus senatus non modo civem,
|
10
|
sed etiam egregium civem semper putavit? At vero, ut
|
86.1
|
annales populi Romani et monumenta vetustatis loquuntur,
|
|
Kaeso ille Quinctius et M. Furius Camillus et C. Servilius
|
|
Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi
|
|
incitati vim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis
|
5
|
centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem
|
|
populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti.
|
|
Quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas
|
|
clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestavit (nam etsi
|
|
optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine
|
10
|
iniuria, tamen ad immortalitatem gloriae plus adfert desi-
|
|
deratum esse a suis civibus quam omnino numquam esse
|
|
violatum), mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum
|
|
amplissimis omnium iudiciis restituto, maledicti locum aut
|
|
criminis obtinebit? Fortis et constans in optima ratione
|
87.1
|
civis P. Popilius semper fuit; tamen eius in omni vita nihil
|
|
est ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa; quis enim
|
|
iam meminisset eum bene de re publica meritum, nisi et ab
|
|
improbis expulsus esset et per bonos restitutus? Q. Metelli
|
5
|
praeclarum imperium in re militari fuit, egregia censura,
|
|
omnis vita plena gravitatis; tamen huius viri laudem ad
|
|
sempiternam memoriam temporis calamitas propagavit.
|
|
Quod si [et] illis, qui expulsi sunt inique, sed tamen legibus,
|
|
reducti inimicis interfectis rogationibus tribuniciis, non
|
10
|
auctoritate senatus, non comitiis centuriatis, non decretis
|
|
Italiae, non desiderio civitatis, iniuria inimicorum probro
|
|
non fuit, in me, qui profectus sum integer, afui simul cum
|
|
re publica, redii cum maxima dignitate te vivo, fratre tuo
|
|
<alieno>, altero consule reducente, altero [praetore] patiente,
|
15
|
tuum scelus meum probrum putas esse oportere? Ac si
|
88.1
|
me populus Romanus, incitatus iracundia aut invidia, e
|
|
civitate eiecisset idemque postea mea in rem publicam
|
|
beneficia recordatus se conlegisset, temeritatem atque iniu-
|
|
riam suam restitutione mea reprehendisset, tamen profecto
|
5
|
nemo tam esset amens qui mihi tale populi iudicium non
|
|
dignitati potius quam dedecori putaret esse oportere. Nunc
|
|
vero cum me in iudicium populi nemo omnium vocarit,
|
|
condemnari non potuerim qui accusatus non sim, denique
|
|
ne pulsus quidem ita sim ut, si contenderem, superare non
|
10
|
possem, contraque a populo Romano semper sim defensus,
|
|
amplificatus, ornatus, quid est qua re quisquam mihi se ipsa
|
|
populari ratione anteponat? An tu populum Romanum
|
89.1
|
esse illum putas qui constat ex iis qui mercede conducuntur,
|
|
qui impelluntur ut vim adferant magistratibus, ut obsideant
|
|
senatum, optent cotidie caedem, incendia, rapinas? quem
|
|
tu tamen populum nisi tabernis clausis frequentare non
|
5
|
poteras, cui populo duces Lentidios, Lollios, Plaguleios,
|
|
Sergios praefeceras. O speciem dignitatemque populi
|
|
Romani, quam reges, quam nationes exterae, quam gentes
|
|
ultimae pertimescant, multitudinem hominum ex servis, ex
|
|
conductis, ex facinerosis, ex egentibus congregatam! Illa
|
90.1
|
fuit pulchritudo populi Romani, illa forma quam in campo
|
|
vidisti tum cum etiam tibi contra senatus totiusque Italiae
|
|
auctoritatem et studium dicendi potestas fuit. Ille populus
|
|
est dominus regum, victor atque imperator omnium gentium,
|
5
|
quem illo clarissimo die, scelerate, vidisti tum cum omnes
|
|
principes civitatis, omnes <homines> ordinum atque aetatum
|
|
omnium suffragium se non de civis sed de civitatis salute
|
|
ferre censebant, cum denique homines in campum non
|
|
tabernis sed municipiis clausis venerant. Hoc ego populo,
|
91.1
|
si tum consules aut fuissent in re publica aut omnino non
|
|
fuissent, nullo labore tuo praecipiti furori atque impio sceleri
|
|
restitissem. Sed publicam causam contra vim armatam sine
|
|
publico praesidio suscipere nolui, non quo mihi P. Scipionis,
|
5
|
fortissimi viri, vis in Ti. <Graccho>, privati hominis, displiceret,
|
|
sed Scipionis factum statim P. Mucius consul, qui in gerenda
|
|
re [publica] putabatur fuisse segnior, gesta multis senatus
|
|
consultis non modo defendit, sed etiam ornavit: mihi aut
|
|
te interfecto cum consulibus, aut te vivo et tecum et cum
|
10
|
illis armis decertandum fuit. Erant eo tempore multa etiam
|
92.1
|
alia metuenda. Ad servos medius fidius res publica venis-
|
|
set; tantum homines impios ex vetere illa coniuratione
|
|
inustum nefariis mentibus bonorum odium tenebat.
|
|